NOTAE

p. 100 [101]       1  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Pii IX P. M. Acta, pars I, vol.             I, p. 599: «vel ipsissima verba, quibus divinae Scripturae de increata Sapientia             loquuntur, eiusque sempiternas origines repraesentant, consuevit tum in ecclesiasticis             officiis, tum in sacrosancta Liturgia adhibere, et ad illius Virginis primordia transferre,             quae uno eodemque decreto cum Divinae Sapientiae incarnatione fuerant praestituta»;
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Augustissimae Virginis, 12 sept. 1897: Leonis XIII P. M.             Acta, XVII, p. 285: [Deus] «eam enim ab aeterno ordinavit ut Mater Verbi fieret             humanam carnem assumpturi; ideoque inter omnia, quae essent in triplici ordine             naturae, gratiae, gloriaeque pulcherrima, ita distinxit, ut merito eidem Ecclesia verba             illa tribuerit: “Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam            [Eccli. 24, 5]»;
                  PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42 (1950)             p. 768: «Idcirco augusta Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni aeternitate “uno             eodemque decreto” praedestinationis, arcano modo coniuncta...».

                  2  S. AUGUSTINUS, De sancta virginitate, VI, 6: PL 40, 399, CSEL 41, 240.

                  3  S. AUGUSTINUS, Sermo 25, De verbis Evangelii Matthaei XII, 41-50, 7:             PL 46, 938: «Maria portio est Ecclesiae, sanctum membrum, excellens membrum,             supereminens membrum, sed tamen totius corporis membrum».

                  4  S. AMBROSIUS, In Luc. II, 7: PL 15, 1555 (1635-1636), CSEL 32/4, 45:             Maria «bene desponsata, sed virgo quia est Ecclesiae typus»;
                  Cf. S. AUGUSTINUS, Sermo 213, 7: PL 38, 1064: «Mariae simillima est» Ecclesia.             [Cf. MORIN G., O. S. B., S. Aurelii Augustini Tractatus sive sermones inediti ex cod.             Guelierbytano 4096, Monaci 1917, p. 7];
                  S. AUGUSTINUS, Sermo 25, De verbis Ev. Matthaei XII, 41-50: PL 46, 938:             «In ipsius typo [Ecclesiae] Maria virgo praecessit»; cf. DENIS M., Sancti Aurelii             Augustini Hipponensis Episcopi Sermones inediti adiunctis quibusdam dubiis,             Vindobonae 1792, pp. 116-124; MORIN G., O. S. B., 5. Augustini Sermones post             Maurinos reperti probatae dumtaxat auctoritatis nunc primum disquisiti..., in:             Miscell. Agostiniana (Studi e Testi, I), Romae 1930, p. 163.

                 5  Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: Leo-
p. 101 [102]  nis XIII P. M. Acta, XV, p. 302: «... verissime quidem Mater Ecclesiae atque             magistra et regina Apostolorum...»;
                  BENEDICTUS XIV, Bulla aurea Gloriosae Dominae, 27 sept. 1748 [Documentos             Marianos, n. 210]: «...Catholica Ecclesia, Sancti Spiritus magisterio edocta,             eamdem... tamquam amantissimam Matrem... semper professa est».

                  6  S. AUGUSTINUS, Quaestiones Octoginta tres, q. 11: PL 40, 14; De Trin. I,             13, c. 18: PL 42, 1032.
                  INNOCENTIUS III, Sermo 28, In Assumptione B. M. V.: PL 217, 581:             «Oportebat enim, ut sicut per feminam mors intravit in orbem, ita per feminam vita             rediret in orbem. Et ideo quod damnavit Eva, salvavit Maria, ut unde mors oriebatur,             inde vita resurgeret...».
                 PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954), pp.             634-635: «Si Maria, in spirituali procuranda salute, cum Iesu Christo, ipsius salutis             principio, ex Dei placito sociata fuit, et quidem simili quodam modo, quo Heva fuit             cum Adam, mortis principio, consociata, ita ut asseverari possit nostrae salutis opus,             secundum quandam “recapitulationem” [S. IRENAEUS, Adv. haer., V, 19: PG 7, 1175             B] peractum fuisse, in qua genus humanum, sicut per virginem morti adstrictum fuit, ita             per virginem salvatur...».

                  7  ALEXANDER VII, in Bulla Sollicitudo omnium Ecclesiarum, 8 dec. 1661,             adhibuit formulam «eius animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus             fuisse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Iesu Christi eius Filii humani             generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem» [cf. Virgo             Immaculata, in: Acta Congressus Mariologici-Mariani, Romae anno 1954             celebrati, vol. II, Romae 1956, p. 219; Bulla Ineffabilis Deus: Pii IX P. M. Acta,             pars I, vol. I, p. 602].
                  In ipsamet Bulla legitur: «Omnes pariter norunt quantopere solliciti fuerint             Sacrorum Antistites vel in istis ecclesiasticis conventibus palam publiceque profiteri,             sanctissimam Dei Genitricem Virginem Mariam ob praevisa Christi Domini             Redemptoris merita numquam originali subiacuisse peccato, sed praeservatam omnino             fuisse ab originis labe, et IDCIRCO sublimiori modo redemptam» [SARDI V., La             solenne definizione del dogma dell'Immacolato concepimento, Romae, 1905, II,             p. 306].
                  In Instrumento dogmaticae definitionis Immaculati Conceptus Beatae V.             Mariae legitur: «gratia plenam, benedictam in mulieribus, omnino nempe ab             originis labe praeservatam, ET IDCIRCO SUBLIMIORI MODO REDEMPTAM» [SARDI V.,             Op. cit., II, p. 454].
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) p. 581:             «Facile cernimus Christum Dominum perfectissimo quodam modo divinam Matrem             suam revera redemisse, cum, Ipsius meritorum intuitu, eadem a Deo praeservata esset             a quavis hereditaria labe immunis».

                  8  In Lc. 1, maternitas divina proponitur Mariae [30-33], Maria difficultates             exponit quas angelus solvit [34-37], et tunc demum Maria assentitur [38].
                  S. LEO MAGNUS, Sermo 21, c. 1: PL 54, 191: «Virgo regia Davidicae stirpis             eligitur, quae sacro gravidanda foetu divinam humanamque prolem prius conciperet             mente quam corpore».
p. 102 [103]        INNOCENTIUS III, Sermo 12: In Purificatione B. V. M.: PL 217, 506: « His ita             peractis, statim Spiritus Sanctus advenit, et triplicem viam ante faciem Domini             praeparavit. Prima fuit virginalis consensio... ».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Octobri mense, 22 sept. 1891: Leonis XIII P. M. Acta,             XI, p. 303: «Filius Dei aeternus, quum, ad hominis redemptionem et decus, hominis             naturam vellet suscipere, eaque re mysticum quoddam cum universo humano genere             initurus esset connubium, non id ante perfecit quam liberrima consensio accessisset             designatae Matris, quae ipsius generis humani personam quodammodo agebat».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Iucunda semper, 8 sept. 1894: Leonis XIII P. M. Acta,             XIV, p. 307: «Filius enim Dei aeternus sese inclinat ad homines, homo factus;             assentiente vero Maria et concipiente de Spiritu Sancto».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Octobri mense: ASS 24 (1891) p. 195. Virgineum             consensum fuisse omnino liberum quamplurimi sancti, Patres et theologi adirmant. Cf.             BOVER I. M., Deiparae Virginis consensus corredemptionis ac mediationis             fundamentum, Matriti, 1942, pp. 245-248.

                  9  Iuxta doctrinam Romanorum Pontificum, «FIAT» prolatum a B. Virgine in             Annuntiatione fuit origo missionis et gloriae B. Virginis Matris et Reginae. Maria fuit             sibi conscia se concipere Verbum Dei; fuit conscia loci et muneris quatenus est Mater             Redemptoris et hominum; responsum dedit angelo prompte et nomine totius             humanitatis faciens possibilem passionem, mortem et resurrectionem Christi; cum hoc             «FIAT» facta est mater spiritualis hominum. Cf. Notre-Dame, «Les enseign.             pontif.», p. [73], n. 701, 741, 214, 372, 381, 230, 648.
                  S. LEO MAGNUS, Sermo 6 in Nativitate Domini: PL 54, 213: «Generatio enim             Christi origo est populi christiani, et natalis Capitis natalis est corporis».
                  LEO XIII, Litt. Apost. Parta humano generi, 8 sept. 1901: Leonis XIII P. M.             Acta, XXI, p. 158: «O quam suavis igitur, quam grata angelica salutatio accidit beatae             Virgini, quae tum, cum Gabriel eam salutavit, SENSIT SE DE SPIRITU SANCTO             CONCEPISSE Verbum Dei».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896: Leonis XIII P. M.             Acta, XVI, pp. 282-283: «Ipsa ad homines in sempiternum ruentes exitium             Servatorem adduxit, iam tunc scilicet quum pacifici sacramenti nuncium, ab Angelo in             terris allatum, admirabili assensu loco totius humanae naturae, excepit... inde simul             elucent Mariae promerita de reconciliatione et salute nostra».
                  S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, pp. 152-153:             «An non Christi mater Maria? Nostra igitur et mater est... aeternum Dei Filium non             ideo tantum concepit Virgo ut fieret homo, humanam ex ea assumens naturam; verum             etiam ut, per naturam ex ea assumptam, mortalium fieret sospitator. ... In uno igitur             eodemque alvo castissimae Matris et carnem Christus sibi assumpsit et spiritale simul             corpus adiunxit, ex iis nempe coagmentatum qui credituri erant in eum. Ita ut             Salvatorem habens Maria in utero, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum             vitam continebat vita Salvatoris. Universi ergo, quotquot cum Christo iungimur,             quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis eius, de carne eius et ossibus             eius, de Mariae utero egressi sumus, tam-
p. 103 [104] quam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde, spiritali quidem ratione ac             mystica, et Mariae filii nos dicimur, et ipsa nostrum omnium mater est...».
                  Eamdem ideam repetit PIUS XII in sermone ad Congressum Marianum             Canadensem, 19 iun. 1947: AAS 39 (1947) pp. 268-270.
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943) pp. 247-
             248: «Ipsa fuit, quae Christum Dominum, iam in virgineo gremio suo Ecclesiae             Capitis dignitate donatum... edidit... Ipsa igitur, omnium membrorum Christi             sanctissima Genitrix...».
                  Ibid., p. 247: «Quaeque consensit “loco totius humanae naturae”, ut “quoddam             spirituale matrimonium inter Filium Dei et humanam naturam” haberetur».
                  BOVER I. M., in op. cit. per plus quam 350 paginas probare conatur Deiparae             Virginis consensum corredemptionis ac mediationis fundamentum esse. Et sane,             angelus Virgini una cum divina maternitate humanam quoque salutem annuntiat, et             Virgo, angelo respondens, humanam quoque salutem intendit ac spectat. Ulterius,             Incarnatio est salutis exordium, et divina maternitas ad humanam salutem a Deo             providenter ordinatur et fructum edit formaliter salutarem.
                  S. IOANNES DAMASCENUS, Homilia 1 in Nativ. B. V. M.: PG 96, 671: «Maria             divinae obsequens voluntati, deceptorem anguem ipsa decepit, ac mundo             immortalitatem invexit».
                  Nota sunt praeterea verba S. LEONIS, Sermo in Nativ. Domini, c. 1: PL 54, 191:             «Prius mente quam corpore» Virgo concepit.
                  Cf. etiam S. AUGUSTINUS, Sermo 215, 4: PL 38, 1074. Est consensus in             Salvatorem incarnandum qui [Mt. 1, 21] «salvum faciet populum suum a peccatis             eorum».
                  Notum est auctores catholicos haud idem sentire quoad varios textus patristicos,             qui in supra allegato opere P. BOVER leguntur. Id potissimum dicendum quod attinet             ad scripta S. EPHRAEM, de quo iure meritoque scribit RICCIOTTI: «Trattare degli scritti             di S. Efrem è come mettersi a navigare in un mare le cui rive ancora non siano state             tutte esplorate e sulla cui superficie s'intravedono minacciosi molti scogli: il mare è la             quantità degli scritti, le rive sono il loro numero, gli scogli sono le interpolazioni e false             attribuzioni » [cf. RICCIOTTI G., S. Efrem Siro..., Roma-Torino, 1925, p. 91].

                  10  Cf. Lc. 2, 1-7; 2, 16-20; 22, 22-38; Mt. 1, 20-23; 2, 11. 13-15; Io. 19,             25-27.
                  LEO XIII, Litt. Apost. Parta humano generi, 1. c. XXI, p. 159: Maria «mysteriis             nostrae Redemptionis... non adfuit tantum, sed interfuit».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Iucunda semper: 1. c. XIV, p. 307: «Quum enim se Deo             vel ancillam ad matris officium exhibuit vel totam cum Filio in templo devovit, utroque             ex facto iam tum (!) consors cum eo exstitit laboriosae pro humano genere             expiationis».
                  S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, p. 150: «Opus             est omnino sanctissimam eius Matrem mysteriorum divinorum participem ac veluti             custodem agnoscere, in qua, tamquam in fundamento post Christum nobilissimo, fidei             saeculorum omnium exstruitur aedificatio».

p. 104 [105]       11  Summi Pontifices loquendo de Maria sub cruce dicunt quod Maria             exercebat actus fidei, spei et caritatis, ita unita amore doloribus Christi ut sit connexio             inter compassionem Mariae et redemptionem; ipsa renuntiat iuribus maternis et offert             sacrificium maternum, fitque nostra mater spiritualis. Paucis verbis: compassio Mariae             connexionem habet cum redemptione, talique modo ut ipsa inde merito dici possit             corredemptrix, et per modum unius recensentur fructus redemptionis Christi et             compassionis Mariae.
                  En quidam textus:
                  LEO XIII, Litt. Apost. Iucunda semper, 8 sept. 1894: Acta Leonis XIII, XIV, pp.             307-308: «Concors cum eo exstitit laboriosae pro humano genere expiationis: ex quo             etiam, in acerbissimis Filii angoribus et cruciamentis, maxime animo condoluisse             dubitandum non est. Ceterum, praesente ipsa et spectante, divinum illud sacrificium             erat conficiendum, cui victimam de se generosa aluerat... stabat iuxta crucem Iesu             Maria, Mater eius, quae tacta in nos caritate immensa ut susciperet filios, Filium ipsa             suum ultro obtulit iustitiae divinae, cum eo commoriens corde, doloris gladio             transfixa».
                  S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, p. 153: «Ad             haec, Deiparae sanctissimae non hoc tantum in laude ponendum est quod nascituro             ex humanis membris Unigenito Deo carnis suae materiam ministravit, qua             nimirum saluti hominum compararetur hostia; verum etiam officium eiusdem hostiae             custodiendae nutriendaeque atque adeo, stato tempore, sistendae ad aram».
                  BENEDICTUS XV, Litt. Apost. Inter sodalicia, 22 mart. 1918: AAS 10 (1918) p.             182: «Ita cum Filio patiente et moriente passa est et paene commortua, sic materna in             Filium iura pro hominum salute abdicavit placandaeque Dei iustitiae, quantum ad se             pertinebat, Filium immolavit, ut dici merito queat, Ipsam cum Christo humanum genus             redemisse».
                  PIUS XI, Litt. Encycl. Miserentissimus Redemptor, 8 maii 1928: AAS 20 (1928)             p. 178: «Praesens arrideat Virgo Dei Parens benignissima, quae, cum Iesum nobis             Redemptorem ediderit, aluerit, apud crucem hostiam obtulerit, per arcanam cum             Christo coniunctionem eiusdemque gratiam omnino singularem, Reparatrix item extitit             pieque appellatur».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis: AAS 35 (1943), p. 247: «Ipsa fuit, quae             vel propriae vel hereditariae labis expers, arctissime semper cum Filio suo coniuncta,             eumdem in Golgotha, una cum maternorum iurium maternique amoris sui holocausto,             nova veluti Eva, pro omnibus Adae filiis, miserando eius lapsu foedatis, Aeterno Patri             obtulit».
                  Afferri quoque potuissent, praeter testimonia Ss. Roberti Bellarmini et Petri             Canisii, permultae aliorum theologorum auctoritates.


                  12  Notum est plures Vicarios Christi constanter et consulto affirmasse Iesum             Christum sanxisse Matrem suam nostram quoque esse Matrem, eamque testamento             illo sollemni a Ioanne tradito [cf. Io. 19, 26-27], nobis in persona Discipuli dilecti             reliquisse; cf. UNGER D., O. F. M. Cap., The Meaning of John 19. 26-27 in the Light             of Papal Documents, in: Marianum 21 (1959), pp. 186-221, ubi afferuntur             testimonia BENEDICTI XIV, PII VIII, GREGORII XVI, PII IX, LEONIS XIII, BENEDICTI XV,
p. 105 [106]  PII XI, PII XII. Ex hisce quamplurimis testimoniis en quaedam tantummodo:
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Octobri mense: ASS 24 (1891-92) p. 196: «... talem de             cruce praedicavit, quum universitatem humani generis, in Ioanne discipulo,             curandam ei fovendamque commisit...»;
                  ID., Epist. Apost. Amantisimae voluntatis, 14 apr. 1895: ASS 27 (1894/95) p.             592: «... sanctissimam Dei Genitricem, quam humano generi Christus ipse e cruce             reliquit atque attribuit matrem...»;
                  ID., Litt. Encycl. Adiutricem populi: ASS 28 (1895/96) p. 130: «Eximiae in nos             caritatis [Christi] mysterium ex eo quoque luculenter proditur, quod moriens Matrem             ille suam Ioanni discipulo matrem voluit relictam, testamento memori: “ Ecce filius             tuus”. In Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam             humani generis, eorum in primis qui sibi ex fide adhaerescerent...»;
                  BENEDICTUS XV, Litt. Apost. Inter Sodalicia, 22 mart. 1918: AAS 10 (1918) p.             182: «Liquet item, Virginem Perdolentem, utpote quae, a Iesu Christo universorum             hominum Mater constituta...»;
                  PIUS XI, Litt. Apost. Explorata res, 2 febr. 1923: AAS 15 (1923) p. 104: «...             Virgo perdolens redemptionis opus cum Iesu Christo participavit, et constituta             hominum Mater, eos, sibi veluti testamento divinae caritatis commendatos,             amplexa...»;
                  ID., Litt. Encycl. Lux veritatis, 25 dec. 1931: AAS 23 (1931) p. 514: «... talem             de cruce praedicavit, cum universitatem humani generis in Ioanne discipulo, curandam             ei fovendamque commisit» [citando Encycl. Leonis XIII, cf. supra];
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) p. 584: «...             Mater nostra Maria nihil optatius habet, nihil iucundius, quam cum eos videt, quos sub             Cruce Nati in eius vicem suscepit filios...»;
                  ID., Epist. ad Em.mum Card. Al. Maglione, 15 apr. 1942: AAS 34 (1942) p.             126;
                  ID., Alloc. Iis qui interfuerunt Conventui Sodalitatis internationalis             “Filiarum Mariae Immaculatae”, 17 iu1. 1954: AAS 46 (1954) p. 494;
                  IOANNES XXIII, Nuntius Radiophonicus VII Congressui Mariano Galliae:             L'Oss. Rom. 10-11 iul. 1961: «La sainte Ecriture, avec ce point très lumineux... qui             vous conduit... au sommet sublime de la théologie mariale, Jésus au haut sur la croix: à             ses pieds, Marie, la mère, et Jean, l'Apôtre de prédilection...»;
                  ID., L'omaggio dei redenti alla Madre celeste: L'Oss. Rom. 8 sept. 1960: «Il             Nuovo Testamento incomincia, ben si può dire, con le parole del divino Inviato:             “Angelus Domini nuntiavit Mariae”. Al termine, al vertice della comunicazione della             Divinità con l'umanità, è Gesù il Redentore del mondo, il quale, poco prima della sua             morte di croce, affida Maria all'Apostolo Giovanni dicendogli: “Ecco tua Madre”, e             raccomandando il discepolo a Maria aggiunge: “Ecco il tuo figlio”. Il testamento del             Signore è il suggello, la manifestazione più alta della vita della santa Chiesa... Nella             vita del cristiano tutto dunque è illuminato da questa nota che tocca il cuore: Maria             nostra Madre».
p. 106 [107]        Cf. KERRIGAN A., O. F. M., Jo. 19, 23-27 in the Light of Johannine Theology             and the Old Testament, in: Antonianum 35 (1960) pp. 369-416.

                  13  Act. 1, 14; 2, 1-4.
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Superiore anno, 30 aug. 1884: Acta Leonis XIII, IV, p.             124: «Intuendum item in exemplum Apostolorum, qui maximum Spiritus Paracliti             donum sibi promissum exspectaverunt, perseverantes unanimiter in oratione cum             Maria Matre Iesu».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Adiutricem populi: Acta Leonis XIII, XV, p. 302: «In             Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam humani             generis... Huius igitur singularis muneris et laboriosi partes ea suscepit obiitque             magnanima, consecratis in Caenaculo auspiciis: christianae gentis primitias iam tum             sanctimonia exempli, auctoritate consilii, solatii suavitate, efficacitate sanctarum             precum admirabiliter fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra et regina             Apostolorum, quibus largita etiam est de divinis oraculis quae conservabat in corde             suo».
                  LEO XIII, Litt. Apost. Iucunda semper, 8 sept. 1894: Acta Leonis XIII, XIV, p.             308: «Quoniam vero humanae redemptionis sacramentum non ante perfectum erit             quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, ipsam idcirco in memori             Caenaculo contemplamur, ubi simul cum Apostolis pro eisque postulans inenarrabili             gemitu, eiusdem Paracliti amplitudinem maturat Ecclesiae, supremum Christi donum,             thesaurum nullo tempore defecturum».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis: AAS 35 (1943) p. 248: «Ipsa fuit, quae             validissimis suis precibus impetravit, ut Divini Redemptoris Spiritus, iam in Cruce             datus, recens ortae Ecclesiae prodigialibus muneribus Pentecostes die conferretur».

                  14  PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954)             pp. 625-640. Hisce in litteris encyclicis quibus festum universale Mariae Reginae             instituitur, huius regalitatis factum, tituli, natura explanantur. Regalitas Mariae eruitur ex             Sacra Scriptura [Lc. 1, 30-35], ex traditione, ex ratione theologica: nempe ex divina             maternitate et ex consortio cum Christo Rege. «Si Maria — scribit PIUS XII, l. c. p.             634 ss. — in spirituali procuranda salute, cum Iesu Christo, ipsius salutis principio, ex             Dei placito sociata fuit, et quidem simili quodam modo, quo Heva fuit cum Adam,             mortis principio, consociata, ita ut asseverari possit nostrae salutis opus, secundum             quandam “recapitulationem” peractum fuisse, in qua genus humanum, sicut per             virginem morti adstrictum fuit, ita per virginem salvatur; si praeterea asseverari itidem             potest hanc gloriosissimam Dominam ideo fuisse Christi matrem delectam “ut             redimendi generis humani consors efficeretur”...; inde procul dubio concludere licet,             quemadmodum Christus, novus Adam, non tantum quia Dei Filius est, Rex dici debet,             sed etiam quia Redemptor est noster, ita quodam analogiae modo, Beatissimam             Virginem esse Reginam non tantummodo quia mater Dei est, verum etiam quod nova             veluti Heva cum novo Adam consociata fuit».
                  Pag. 635: «Nullum igitur dubium est Mariam Sanctissimam digni-
p. 107 [108]  tate sua super omnes res creatas excellere itemque super omnes post Filium suum             obtinere primatum».

                  15  De tendentia «minimalistica» inter ipsos quosdam catholicos viros sparsa,             qui potissimum sic dictam viam «ecclesiologicam» tenent, cf. e. g. PINSK J.,             Grundsätzliche und praktische Erwägungen zur christlichen Verkündigung im             Marianischen Jahr, Berlin 1954;
                  GEISELMANN J. R., Marien-Mythos und Marien-Glaube, in: Maria in Glaube             und Frömmigkeit..., 1954, pp. 39-91.
                  PIUS XII, Nuntius Radiophonicus Iis qui interfuerunt conventui internationali             mariologico-mariano, Romae habito, 24 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 679: «Etsi             verum est Beatissimam Virginem quoque, uti nos, Ecclesiae esse membrum, tamen             non minus verum est eam esse Corporis Christi Mystici membrum PLANE             SINGULARE».

                  16  In antiquitate christiana Maria solet nuncupari Eva qui titulus ex principio             recirculationis seu parallelismi inter Mariam et Evam videtur esse desumptus.             Testimonium huius adstat iam apud S. Iustinum (Dialogus cum Triphone, 100: PG 6,             710): «Et cum Eum Filium Dei esse... legamus... et ex Virgine hominem esse factum,             ut qua via initium orta a serpente inoboedientia accepit, eadem et dissolutionem             acciperet... ». Eodem autem principio suffultus S. Irenaeus Mariam explicite appellat             causam salutis universi generis humani (Adversus haereses, III, c. 24, 4: PG 7,             959). Post Concilium Ephesinum ipsemet titulus Mediatricis vel, ut graeci aiunt,             Mesítes seu Mesetría Mariae attribuitur. Apud sat antiquum auctorem (quidam dicunt             saec. V, sed certe ante saec. VIII) legitur: «Ipsa enim est caeli et terrae Mediatrix,             quae unionem naturaliter peregit» (Homilia V de laudibus S. Mariae Deiparae: PG             43, 491). Qui titulus communior in dies evasit, uti videre est apud S. Andream             Cretensem (PG 97, 866), S. Germanum Constantinopolitanum (In Dormitione             Deiparae: PG 98, 362, 369), S. Ioannem Damascenum (In Annuntiatione B. V.             Mariae: PG 96, 659), etc. Neque desunt SS. Patres qui Mariam salutant ceu             «Adiutricem Redemptoris» (cf. Encomium in Dormitionem S. Dominae Nostrae:             PG 86, 3294), vel matrem viventium, idque allegando Gen. 3, 15 (S. EPIPHANIUS,             Adversus haereses, 78: PG 42, 727).
                  Quae omnia evoluta sunt a Theologis et a Summis Pontificibus, et creata est             nomenclatura, ubi Maria vocatur mox Mater spiritualis hominum, mox Regina caeli             et terrae, alia vice Nova Heva, Mediatrix, Dispensatrix omnium gratiarum, immo             et Corredemptrix. Quod attinet ad titulum «Regina» cf. notam 14; quoad titulum             «Mater spiritualis», «Mater hominum» cf. notam 13; quoad titulum «Corredemptrix»,             «Socia Christi Redemptoris» hic quaedam adiungenda sunt:
                  Iam saeculo X occurrit titulus Redemptrix: «Sancta redemptrix mundi, ora pro             nobis». Quando saeculo XV et XVI hic titulus usitatus evadit, et iam percipitur             immediata cooperatio B. Virginis in opere nostrae redemptionis, vocabulo             «Redemptrix» additur «con», et ita Mater Dei nuncupatur «corredemptrix», dum             Christus «Redemptor» appellari pergit. Inde a saeculo XVII, titulus «Corredemptrix»             communissime usurpatur non solum in operibus pietati ac devotioni inservientibus,             verum
p. 108 [109]  etiam in quamplurimis tractatibus theologicis [cf. CAROL J., De corredemptione             Beatae Virginis Mariae, Romae, 1950, p. 482].
                  Quod vero attinet ad Romanos Pontifices, occurrit in quibusdam textibus S. Pii X             et Pii XI, in contextibus minoris ponderis: cf. ASS 41 (1908) p. 409; AAS 6 (1914)             pp. 108 s.; L'Osserv. Rom., 29-30 apr. 1935.
                  PIUS XII consulto vitare voluit hanc expressionem adhibendo frequenter formulas             «Socia Redemptoris», «Generosa Redemptoris Socia», «Alma Redemptoris Socia»,             «Socia in Divini Redemptoris opere».
                  Consortium Mariae cum Iesu in oeconomia nostrae salutis saepe saepius a             Summis Pontificibus extollitur: «ad magnam Dei Matrem eamdemque reparandi             humani generis consortem» [LEO XIII, Const. Apost. Ubi primum, 2 febr. 1898: Acta             Leonis XIII, XVIII, p. 161];
                  PIUS XI, Alloc. peregrinantibus e dioecesi Vicent.: L'Osserv. Rom. 1 dec.             1933: «Il Redentore non poteva, per necessità di cose, non associare la Madre Sua             alla Sua opera, e per questo noi la invochiamo col titolo di Corredentrice...»;
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 634:             «Si Maria, in spirituali procuranda salute cum Iesu Christo, ipsius salutis principio, ex             Dei placito sociata fuit...».
                  Praeter titulos allatos adsunt quamplurimi alii, quibus a christifidelibus Maria             salutatur.
                  LEO XIII, Litt. Encycl Supremi Apostolatus, 1 sept. 1883: Acta Leonis XIII, III,             p. 282: «Veteris et recentioris aevi historiae, ac sanctiores Ecclesiae fasti publicas             privatasque ad Deiparam obsecrationes vota commemorant, ac vicissim praebita per             Ipsam auxilia partamque divinitus tranquillitatem et pacem. Hinc insignes illi tituli,             quibus Eam catholicae gentes christianorum Auxiliatricem, Opiferam, Solatricem,             bellorum potentem Victricem, Paciferam consalutarunt».
                  Cf. PIUS VI, Const. Auctorem fidei, 28 aug. 1794 [Documentos Marianos, n.             230]: «Item [doctrina] quae vetat, ne imagines, praesertim beatae Virginis, ullis titulis             distinguantur, praeter denominationibus, quae sint analogae mysteriis, de quibus in             sacra Scriptura expressa fit mentio; quasi nec adscribi possent imaginibus piae             aliae denominationes, quas vel in ipsismet publicis precibus Ecclesia probat et             commendat: temeraria, piarum aurium offensiva, venerationi Beatae praesertim             Virgini debitae iniuriosa».

                  17  Perlustranti Appendicem voluminis II Actorum et Documentorum             Concilio Vaticano II apparando (pp. 131-140) apparebit plus quam 500             Episcopos et Praelatos ex omnibus quinque partibus mundi postulasse definitionem             sollemnem alicuius socialis muneris B. Virginis, et potissimum eius universalis             mediationis quoad gratias. Et sane, ut scribit P. DE ALDAMA, S. I., Sacrae Theologiae             Summa, III, Matriti 1956, p. 419: «B. Virginem Mariam esse mediatricem aliquo             vero sensu, idque ex titulo omnino speciali prae aliis Sanctis, est de fide ex             magisterio ordinario. Recte usurpari titulum Mediatricis, est certum ex multiplici             usu Romanorum Pontificum, et Liturgiae; nec de hoc licet dubitari». Et iterum (p.             427): «Mediationem Mariae quoad gratias dispensandas esse omnino specialem ac             mediationi Sanctorum longe antecellere, videtur esse de fide ex magi-
p. 109 [110]  sterio ordinario. Id referri ad omnes gratias generali modo, est saltem doctrina             catholica». Simili modo alii probati auctores loquuntur.
                  En nonnulla testimonia ex documentis Pontificiis:
                  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Pii IX P. M. Acta, pars I, vol. I, p.             617: «Totius terrarum orbis potentissima apud Unigenitum Filium suum mediatrix et             conciliatrix»;
                 LEO XIII, Litt. Encycl. Supremi Apostolatus: Leonis XIII P. M. Acta, III, pp.             280-281: «Magnam Dei Parentem Mariam Virginem, quae pacis nostrae apud Deum             sequestra et caelestium administra gratiarum, in celsissimo potestatis est gloriaeque             fastigio in caelis collocata, ut hominibus ad sempiternam illam civitatem per tot labores             et pericula contendentibus patrocinii sui subsidium impertiat»;
                 ID., Litt. Encycl. Iucunda semper, 8 sept. 1894: Leonis XIII P. M. Acta, XIV, p.             309: «Non alia nimirum nisi hac de qua dicimus conciliationis et deprecationis lege, a             sancto Bernardino Senensi in hanc sententiam expressa: “Omnis gratia quae huic             saeculo communicatur, triplicem habet processum. Nam a Deo in Christum, a Christo             in Virginem, a Virgine in nos ordinatissime dispensantur”»;
                  ID., Litt. Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: Leonis XIII P. M. Acta, XV,             p. 303: «Ipsam dominam nostram, ipsam reparatricem totius orbis, ipsam donorum             Dei esse conciliatricem»;
                 ID., Ibid.: «Quae sacramenti humanae redemptionis patrandi administra fuerat,             eadem gratiae ex illo in omne tempus derivandae esset pariter administra»;
                 ID., Litt. Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896: Leonis XIII P. M. Acta,             XVI, p. 283: «Ipsa est de qua natus est Iesus, vera scilicet eius Mater, ob eamque             causam digna et peraccepta ad Mediatorem Mediatrix»;
                 ID., Litt. Apost. Parta humano generi, 8 sept. 1901: Leonis XIII P. M. Acta,             XXI, pp. 159-160: «Sic potentissima Virgo, Mater, quae olim cooperata est caritate             ut fideles in Ecclesia nascerentur, sit etiam nunc nostrae salutis media et sequestra»;
                 S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Pii X P. M. Acta, I, pp. 153-
            154: «Ex hac autem Mariam inter et Christum communione dolorum ac voluntatis,             promeruit illa ut reparatrix perditi orbis dignissime fieret, atque ideo universorum             munerum dispensatrix quae nobis Iesus nece et sanguine comparavit (...) Pro ea,             quam diximus, dolorum atque aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini             augustae datum est, ut sit totius terrarum orbis potentissima apud Unigenitum             Filium suum mediatrix et conciliatrix»;
                 BENEDICTUS XV, Litt. Apost. Inter sodalicia, 22 mart. 1918: AAS 10 (1918) p.             182: «Quas e Redemptionis thesauro gratias omne genus percipimus, eae ipsius             Perdolentis Virginis veluti e manibus ministrantur»;
                 PIUS XI, Litt. Encycl. Miserentissimus, 8 maii 1928: AAS 20 (1928) p. 178:             «Cuius Nos confisi apud Christum deprecatione, qui unus cum sit “Mediator Dei et             hominum”, suam sibi Matrem adsciscere voluit peccatorum advocatam gratiacque             ministram ac mediatricem»;
                 PIUS XII, Epist. ad Em.mum Card. A1. Maglione, Superiore anno,
p. 110 [111]  15 apr. 1940: AAS 32 (1940) p. 145: «Quandoquidem autem, ut divus Bernardus             asseverat, “sic est voluntas eius [Dei], qui totum nos habere voluit per Mariam”, ad             Mariam confugiant omnes, ad eius sacratissimam aram preces, lacrimas, dolores             afferant, ab eademque lenimenta ac solacia petant. Quod semper maiores nostri, ut             historia loquitur, in trepidis rebus dubiisque temporibus, uberi cum fructu, facere             sollemne habuere, id et nos in praesentissimo periculo, quo angimur, fidentes eorum             vestigia ingressi, peragere ne desistamus. Tanta enim Beata Virgo apud Deum pollet             gratia, tanta apud Unigenam suum potentia fruitur, ut quisquis, egens opis, non ad eam             recurrat, nullo is alatum remigio, ut Aligherius concinit, volare conetur. Ea siquidem             potentissima Dei Parens est, et, quod dulcissime sapit, nostra itidem amantissima             Mater...».
                 Beatissima Virgo aliquoties dicitur Mediatrix ad Mediatorem Christum, alias ad             Deum. In Constitutione utraque formula adhibita est. Dicitur etiam quod intercedit per             Christum, idque iuxta declarationem Concilii Tridentini de intercessione sanctorum: in             sessione XXV, Decr. De purgatorio, dictum est: «Bonum atque utile esse, suppliciter             eos [sanctos] invocare et ob beneficia impetranda a Deo per Filium eius Iesum             Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum             orationes opem auxiliumque confugere»: DENZ. 984.
                 Patres itaque aiunt «ob beneficia per Christum impetranda». Unde, beata Virgo             cum aliis sanctis est intercedens mediate, per Christum scilicet: inde intelligitur quare             Ecclesia omnes orationes suas claudat hoc modo: Per Dominum nostrum Iesum             Christum...

                 18  Cf. Rom. 1, 10; Eph. 1, 15; Phil. 1, 3-4; Col. 1, 3 et 9; 1 Th. 1, 2-3; 2             Tim. 1, 1.

                 19  Cf. Rom. 15, 30; 2 Cor. 1, 11; Eph. 6, 18-19; 1 Th. 5, 25; Th. 3, 1; Hebr.             13, 18.   

                 20  LEO XIII, Litt. Encycl. Fidentem piumque: Acta Leonis XIII, XVI, p. 282:             «Certissime quidem perfecti Conciliatoris nomen et partes alii nulli conveniunt quam             Christo, quippe qui unus, homo idem et Deus, humanum genus summo Patri in gratiam             restituerit... At vero, si nihil prohibet, ut docet Angelicus, aliquos alios secundum             quid dici mediatores inter Deum et homines, prout scilicet cooperantur ad             unionem hominis cum Deo dispositive et ministerialiter, cuiusmodi sunt angeli             sanctique caelites, prophetae et utriusque testamenti sacerdotes, profecto eiusdem             gloriae decus Virgini excelsae cumulatius convenit. Nemo etenim unus cogitari quidem             potest, qui reconciliandis Deo hominibus parem atque illa operam vel umquam             contulerit, vel aliquando sit collaturus...».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) pp. 581-
             582: «Immerito igitur acatholici et novatores non pauci hac etiam de causa nostram             reprehendunt atque improbant erga Deiparam Virginem pietatem, quasi nos aliquid ex             cultu uni Deo ac Iesu Christo debito subducamus; cum contra, quidquid honoris             venerationisque caelesti Matri nostrae tribuimus, id procul dubio in Divini eius Filii             decus redundet, non modo quod ex ipso omnes gratiae omniaque dona, vel excelsa,             ut e primo fonte oriuntur, sed etiam quod “gloria filiorum patres eorum”».
                   PIUS XII, Alloc. Iis qui interfuerunt Conventui Sodalitatis internatio-
p. 111 [112]  nalis “Filiorum Mariae Immaculatae”, Romae habito, 17 iul. 1954: AAS 46             (1954) p. 492: «C'est pour devenir la Mère de Dieu qu'elle a reçu de son divin Fils             tous les dons de la nature et de la grâce. Voilà pourquoi le culte de la Vierge, si du             moins on le comprend bien, loin de rien ôter à la gloire de Dieu, remonte             immédiatement à Lui, l'Autour de tout bien, qui l'a voulue si grande et si pure».

                  21  Dum non est difficultas admittendi Mariam esse mediatricem omnium             gratiarum quatenus associata fuit Christo in illis acquirendis (utique abstractione facta             a quaestione an immediate vel mediate, directe vel indirecte, in actu primo active             recipiendo vel alio modo...), variae quaestiones surgunt si gressum faciamus ad             Mediatricem quatenus distribuit gratias, idque potissimum quoad earum             universalitatem. Quod Maria potest nobis omnes gratias impetrare, clarum est.             Quod autem nulla gratia datur nisi interveniat Maria, alia est res: venit enim             quaestio de interventu directo et indirecto, de Veteri Testamento et de gratiis quae             conferuntur in Sacramentis. Itaque in omnibus istis aliisque quaestionibus permittenda             est libertas scholis catholicis disputandi, asserendo modo valde generali quod in             omnibus gratiis quae conferuntur adest materna caritas Mariae, saltem iuxta illud S.             Augustini initio allegatum «cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur»,             et ut iugiter nascantur. In Litt. Encycl. Octobri mense (ASS 24, p. 195 s.) LEO XIII             adhibet formulam «... nihil prorsus de permagno illo omnis gratiae thesauro, quem             attulit Dominus... nihil nobis nisi per Mariam, Deo sic volente, impertiri...». In             Subcommissione haud defuerunt qui voluissent hanc formulam in Const. adhibere.             Sane, haec formula exclusiva fundamentum habet in documentis pontificiis et doctrina             theologorum. At, magis placuit formulam genericam expressam ab ipso LEONE XIII, in             Litt. Apost. Parta humano, et supra allatam (cf. etiam ASS 34, p. 195) adhibere:             «... Virgo Mater quae olim cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur,             sit etiam nunc nostrae salutis media et sequestra».

                  22  Ita erronee cogitant haud pauci protestantes: cf. e. gr. MAURY P., Le             protestantisme et la Vierge Marie, Paris, 1950, p. 65. Videsis BALIC C., O. F. M., La             mariologia es punto de convergencia o de divergencia para la unión? in: Ante el             II Concilio Ecuménico Vaticano, Burgos 1960, pp. 232-250; ID., Maria e il             movimento ecumenico, in: BOYER C., Il problema ecumenico oggi, Brescia 1961,             pp. 547-562.

                  23  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: DENZ. 1691.

                  24  CONC. TRIDENT., Sess. VI, Decr. de iustificatione: DENZ. 833;
                  S. AUGUSTINUS, De natura et gratia, c. 36, n. 42: PL 44, 267: «Excepta itaque             sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus cum de             peccatis agitur, haberi volo quaestionem: (unde enim scimus quid ei plus gratiae             collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere ac parere             meruit, quem constat nullum habuisse peccatum?): hac ergo Virgine excepta, si omnes             illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus et interrogare utrum             essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus?».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Iucunda semper, 8 sept. 1894: Acta Leonis XIII, XIV,             310: «Eam salutamus, quae gratiam apud Deum invenit, singulariter ab illo plenam             gratia, cuius copia ad universos proflueret».
p. 112 [113]        
PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 636:             «Iam in primo temporis momento, quo concepta fuit, tali gratiarum abundantia             repletam fuisse, ut Sanctorum omnium gratiam superaret».

                  25  Cf. DENZ. 6, 13, 20, 111A, 144, 148, 214, 218, 256, 290, 429.

                  26  Sacramentarium Gregorianum [quod Hadrianus I misit Carolo Magno             inter annum 784-790] in die Assumptionis sequentem habet orationem: «Veneranda             nobis, Domine, huius est diei festivitas, in qua sancta Dei Genitrix mortem subiit             temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae filium tuum Dominum             nostrum de se genuit incarnatum». Cf. C. BALIC, O. F. M., Testimonia de assumptione             beatae Virginis Mariae ex omnibus saeculis, pars I, Romae 1948, p. 155.
                  Beatissimam Virginem mortem subiisse temporalem et ad similitudinem Filii sui             resurrexisse, antiquissima et communissima est Ecclesiae doctrina. Plus quam tertia             pars petitionum quae ad Sanctam Sedem delatae sunt ut definiatur Assumptio,             definitionem quoque mortis Deiparae expostulant; dimidia vero pars talium petitionum             intimam relationem ponunt inter mortem et Assumptionem. At, hisce ultimis annis             incoepit divulgari sententia B. Virginem abiisse et non obiisse. Quae sententia             nitebatur potissimum quadam relatione privata ex qua deducebatur ipsum Vicarium             Christi [PIUM XII] haud tenere traditionalem Ecclesiae doctrinam hac in re. En quid             dicendum circa mentem Romanorum Pontificum hisce ultimis decenniis hac in re:
                  PIUS XI et IOANNES XXIII docent B. Virginem mortuam esse; idem saltem implicite             docuit ipsemet PIUS XII. Et re quidem vera:
                  PIUS XI, Allocuzione nella lettura del Decreto de Tuto per la canonizzazione             della Beata Thouret [trad. it. L'Oss. Rom., 16 aug. 1933, p. 1]: «Con l'assiduità             nella preghiera si deve fare di Maria la quotidiana mediatrice, la nostra vera avvocata,             sicchè possiamo sperare che Ella, assunta nella gloria del Cielo, nell'ora del nostro             trapasso, che fu pure il suo ‹ poichè Ella pure fece questo passo, essendo in Lei             non la grazia di creazione, ma la grazia di Redenzione, la quale non conferiva             immortalità vera e propria ‹ possa Ella essere nostra avvocata presso la divina             bontà e misericordia»;
                  IOANNES XXIII, Litt. Apost. in L'Oss. Rom., 1 oct. 1961, p. 2: «L'immagine soave             di Maria si irradia e si accende nella suprema esaltazione. Che bella scena la             dormizione di Maria, così come i cristiani di Oriente la contemplano: Essa è distesa             nel sonno placido della morte e Gesù è accanto a Lei, e tiene presso il suo petto             come un bambino l'anima della Vergine, ad indicare il prodigio della immediata             risurrezione e glorificazione», ... «Il mistero dell'Assunta ci mantiene familiari al             pensiero della nostra morte...»;
                  Card. A. OTTAVIANI, in: Acta Pontificiae Academiae Marianae             Internationalis, I, Romae 1961, p. 63 [cf. L'Oss. Rom., 18 dec. 1961, p. 7]: «Non             bisogna però confondere il magistero autentico con le voci incontrollate o le fantasie             per le quali si attribuisce a questo o a quel Sommo Pontefice un'idea o un'espressione             non controllabile. Si è sparsa, per esempio, la voce che il compianto Pontefice Pio             XII avrebbe espresso le sue
p. 113 [114]  preferenze per la sentenza di coloro che ritengono che l'Assunzione della Vergine non             sia stata una risurrezione anticipata, ma una traslazione nei cieli senza la morte su             questa terra: “abiit, et non obiit”. Per quanto mi consta, il compianto Pontefice non era             di questa idea: è vero, anzi, il contrario. Questa sentenza del resto toglierebbe qualche             cosa a quella cooperazione, per la quale la Vergine è detta Alma Socia             Redemptoris. Come poteva Ella non subire, anche se non dovuta, la morte, se la             volle subire il suo divin Figliuolo? Invece è così bello vedere in tutte le fasi del ciclo             redentivo il parallelo degli eventi che congiunsero la Madre al Figlio divino! A questo             accennava Pio XII nella Munificentissimus Deus, quando asseriva: “... parique             modo haud difficile iisdem [ossia ai fedeli] fuit, assentiri Magnam etiam Dei Matrem,             quemadmodum iam Unigenitum suum, ex hac vita decessisse”».
                  Traditio antiquissima et constans qua nititur Orientis et Occidentis christiani             doctrina de morte B. V. Mariae non est «mere historica», sed etiam, immo             potissimum, «theologica»; illa nempe traditio quae «per se ipsam» dedit Pio XII             certissimum argumentum pro veritate Assumptionis dogmaticae definienda. Et si valor             huius Traditionis in casu mortis B. Virginis ad nihilum reduceretur, tunc, ut iure             meritoque scribit P. COLOSIO J., O. P., Due pubblicazioni su Dionigi Areepagita, in:             Rivista di ascetica e mistica, 5 (1960) p. 202: «Per coerenza, vorremmo che questi             teologi applicassero questo medesimo criterio a tanti altri casi del genere... ed allora si             accorgerebbero che dobbiamo riformare o certe parti della dottrina comune o il loro             non giusto criterio sull'argomento di tradizione».

                  27  In traditione christiana variae rationes allatae sunt ad illustrandum factum             mortis B. V. Mariae [cf. BALIC C., Testimonia de assumptione Beatae Virginis             Mariae ex omnibus saeculis, II, Romae 1950, «Index analyticus», pp. 496-499].
                  «... non fuit decens ‹ scribit S. BONAVENTURA, In III Sent., d. III, a. 2, q. 3, ad 3             [ed. Quaracchi, t. III, p. 78 b] ‹ Filium Dei habere matrem immortalem, cum ipse             esset mortalis».
                  Alii vero dicunt quod mortua est ne Christo maior forte videretur... [cf. BALIC,             op. cit.]: «decuit enim eam in hoc esse suo Filio similem» [BALIC, Ibid., II, p. 239];             «quidquid autem fuit in Christo ut puro homine, etiam tribuendum est beatae Virgini,             quae etiam sponte posuit animam et assumpsit poenalitates, ne Christo maior esse             videretur et cooperaretur ad nostram redemptionem» [Ibid., II, pp. 94-95].             Marcellinus SIURI [m. 1734], post Frances de URRUTYGOITI [m. 1682], refert             quemdam auctorem hispanum, immortalitatem Deiparae propugnantem, a sacro             Inquisitionis tribunali damnatum fuisse: Universa Ecclesia enim tenet Mariam mortem             subiisse temporalem etiam «ut Filio conformaretur; congruum enim erat ut sicut             Iesus morti se subiecit in redemptionem humani generis, ita et quod Mater electa in             redemptionis cooperatricem similiter morti subiaceret». Et C1. A. subiungit: «Quam             rationem conformitatis cum Filio tanti faciendam a Matre existimo quod si ei optio             daretur, potius eligeret mori ut Filio conformaretur, quam sine morte ad gloriam             transferri, et tanti fieri a Filio matrem crediderim quod si in alio
p. 114 [115]  ordine rerum voluisset sine propria morte genus humanum redimere Matrem quoque             a morte immunem fecisset» [Ibid., II, pp. 240-241].
                  Per se patet factum mortis B. Virginis non propter solas has similesque rationes,             sed potissimum propter constantem et communissimum consensum Ecclesiae             docentis et discentis, ut factum certum admitti.

                  28  PIUS XII, Const. dogm. Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42             (1950) p. 770.

                  29  PIUS XII, Nuntius Radiophonicus Iis qui interfuerunt conventui             internationali mariologico-mariano, 24 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 679: «Beata             Dei Genitrix, quippe quae ipsa quoque ab Adamo descendat, nullum habet privilegium             nullamque gratiam quam non debeat Filio suo, generis humani Redemptori; atque             adeo, Matris excelsa dona mirantes ac rite celebrantes, ipsius Filii divinitatem,             bonitatem, amorem, potentiam miramur et celebramus, neque umquam Filio             displicebit, quidquid in laudem Matris, ab ipso tot gratiis cumulatae, fecerimus».

                  30  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, pars I, vol. I, p.             598: «Venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo             aequalem sibi genitum tanquam seipsum diligit, ita dare disposuit ut naturaliter esset             unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter             facere sibi matrem elegit, et de qua Spiritus Sanctus voluit et operatus est, ut             conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedit».

                  31  In professione oblata a Nicephoro, Patriarcha Constantinopolitano, et             accepta a Leone III, claris verbis integritas corporalis B. Virginis in partu affirmatur:             «Virginem quoque, quae supernaturaliter et ineffabiliter pepererat, post partum             virginem conservavit, virginitatem illius secundum naturam nulla ex parte demutata aut             labefactata» [DENZ. 314, n. 3]. In Epistola S. LEONIS, quam Patres Concilii             Oecumenici IV susceperunt clamantes Petrum per Leonem locutum esse, legitur:             «Nova autem nativitate generatus: quia INVIOLATA VIRGINITAS concupiscentiam             nescivit, carnis materiam ministravit... Nec...quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est             natura dissimilis» [DENZ. 144].
                  In CONC. LATERANENSI, sub Martino I habito [quod licet non sit oecumenicum             sensu technico, tamen mentem Ecclesiae, tam latinae quam graecae manifestat],             expresse condemnatur anathemate qui virginitatem in partu nollet confiteri: «Si quis             secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem Dei genitricem             sanctam semper Virginem et immaculatam Mariam utpote ipsum Deum Verbum             specialiter et veraciter, qui a Deo Patre ante omnia saecula natus est, in ultimis             saeculorum absque semine concepisse ex Spiritu Sancto, et INCORRUPTIBILITER eam             [eum?] genuisse, indissolubili permanente et post partum eiusdem virginitate,             condemnatus sit » [DENZ. 256].
                  S. AMBROSIUS, De institutione Virginis et S. Mariae virginitate perpetua, c. 8:             PL 16, 334: «Porta igitur Maria, per quam Christus intravit in hunc mundum, quando             virginali fusus est partu, et genitalia virginitatis non solvit. Mansit intemeratum septum             pudoris, et inviolata integritatis duravere signacula, cum exiret ex virgine...».
                  Idem etiam docent S. AUGUSTINUS, Epist. 137 ad Volusianum, c. 2,
p. 115 [116]  n. 8: PL 33, 519; S. HIERONYMUS, Epist. 48, 21: PL 22, 510, aliique plures SS.             Patres. Quae quidem Traditionis christianae testimonia sic paucis verbis exprimit             PETAVIUS, De Incarnatione, lib. 14, c. 6 [Opera omnia, VII, Parisiis, 1876, p. 76]:             «Illud tamen ex Patrum omnium decreto pro certo tenendum est, quod catholica             universa profitetur Ecclesia, beatissimam Virginem, hoc quidquid sit, quo a maritatis             discerni virgines possunt, illibatum in partu integrumque retinuisse».
                  Et communiter docetur hanc doctrinam esse tenendam fide divina et catholica. At,             nonnulli moderni auctores putant virginitatem B. Virginis in partu haud consistere in             aliqua incorruptibilitate, et virginitatem in partu dicunt univocam esse cum virginitate             ante partum. Cf. MITTERER A., Dogma und Biologie der heiligen Familie, Wien             1952, pp. 122-124; GALOT J., S. I., La virginité de Marie et la naissance de Jésus,             in Nouvelle Revue Théologique, 92 (1960), pp. 449-470.

                  32  Praefatio de Beata Maria Virgine.

                  33  S. GERMANUS CONSTANTINOPOLITANUS, In Sanctae Dei Genitricis             dormitionem, Sermo 1: PG 98, 346-347: «Neque fieri poterat, ut quae Dei capax             vasculum esses, emortuum corpus corrumpente difflueres pulvere» [347]; «Tu iuxta             quod scriptum est, speciosa es, tuumque illud corpus virginale, totum sanctum est,             totum castum, totum Dei domicilium; ut ideo quoque a resolutione in pulverem             deinceps sit liberum...» [346]. «Quia enim is, qui in te fuerat exinanitus, Deus erat a             principio, ac vita saeculis antiquior; utique par quoque erat ut Vitae Mater, Vitae             pariter contubernalis fieret; dormitionemque somni instar susciperet; ac migrationem             haud secus atque expergefactionem, ceu Vitae Parens, subiret...» [347].
                  S. IOANNES DAMASCENUS, Homilia 2 in dormitione B. V. M., n. 14: PG 96,             741 [BALIC C., O. F. M., Testimonia de assumptione B. V. Mariae ex omnibus             saeculis, pars prior: Ex aetate ante Concilium Tridentinum, Romae 1948, p. 89]:             «Necesse enim fuit divinum illud domicilium... penetralibus terrae minime concludi, sed             sicut sanctum illud incorruptumque corpus ex ipsa [assumptum et] cum Deo Verbo             hypostatice coniunctum tertia die e monumento surrexit, sic etiam ipsam e sepulchro             eripi, Matremque ad Filium transmigrare... Necesse fuit eam quae Deum Verbum uteri             sui hospitio exceperat in tabernacula Filii sui deferri... Necesse fuit eius quae in partu             virginitatem sine labe servaverat incorruptum etiam post mortem corpus servari.             Necesse fuit eam quae Creatorem ut infantem sinu gestaverat in divinis degere             tabernaculis. Necesse fuit Sponsam quam Pater sibi desponsaverat, caelestibus             immorare thalamis. Necesse fuit eam quae Filium suum in cruce conspiciens, gladium             quem pariendo effugerat, pectore tunc exceperat, Ipsum Patri considentem spectare             oculis. Necesse fuit Dei Matrem ea quae Filii essent possidere, et ut Matrem Dei et             ancillam coli ab omni creatura».
                  Cf. PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42             (1950) pp. 758 ss., ubi afferuntur argumenta Patrum et theologorum, inter quos liceat             afferre S. BELLARMINUM qui ait [p. 766]: «Et quis, obsecro, credere posset, arcam             sanctitatis, domicilium Verbi, templum Spiritus Sancti corruisse? Exhorret plane             animus meus vel cogitare car-
p. 116 [117]  nem illam virgineam, quae Deum genuit, peperit, aluit, gestavit, vel in cinerem esse             conversam, vel in escam vermibus traditam».
                  Et S. FRANCISCUS SALESIUS adiungit [Ibid.]: «Quinam filius, si posset, matrem             suam ad vitam non revocaret, atque eam post mortem in Paradisum non adduceret?».             Utique, concludit S. ALPHONSUS [Ibid.]: «Iesus Mariae corpus post mortem corrumpi             noluit, cum in suum dedecus redundaret virginalem eius carnem in tabem redigi, ex             qua suam ipsemet carnem assumpserat».

                  34  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, pars I, vol. I, pp.             597-598: «Quapropter illam longe ante omnes Angelicos Spiritus, cunctosque             Sanctos caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita             mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera, ac tota pulchra             et perfecta, eam innocentiae ac sanctitatis plenitudinem prae se ferret, qua maior sub             Deo nullatenus intelligitur, et quam praeter Deum nemo assequi cogitando potest».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 635:             «Nullum igitur dubium est Mariam Sanctissimam dignitate sua omnes res creatas             excellere itemque super omnes post Filium suum obtinere primatum».
                  Cf. S. BONAVENTURA, In III Sent., d. 9, a. 1, q. 3, in sol. [ed. Quaracchi III, 206             a]: «Quoniam [Maria] excellentissimum nomen habet, ita quod excellentius purae             creaturae convenire non potest, ideo non tantum debetur ei honor duliae, sed             hyperduliae... Ex hoc enim quod Mater Dei est, praelata est ceteris creaturis, et eam             prae ceteris decens est honorari et venerari».

                  35  PIUS VII, Breve Quod divino, 24 ian. 1806 [Documentos marianos, n.             235]: «Quod divino amata spiritu beatissima ac gloriosa Dei Genetrix Virgo Maria de             se ipsa praenuntiavit generationes omnes beatam illam nuncupaturas, id sane non             modo prioribus Ecclesiae saeculis impletum novimus, cum toto terratum orbe ad eius             honorem templa aedificata fuerint, atque arae erectae, verum etiam aucta quotidie             magis fidelium pietate erga amantissimam Parentem nostram, ac gratiarum omnium             dispensatricem, maiori semper devotionis ardore, alia aliis successerint monumenta             pietatis et quaedam praesertim loca inscrutabili Dei consilio, constituta sint, in quibus             peculiari beatae Virginis intercessione quaedam mira veniunt, quae in aliis aeque             contigisse novimus».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) p. 582: «...             inde ab antiquissima Ecclesiae aetate, hoc doctrinae caput [scilicet doctrina de cultu             B. V. Mariae] cotidie magis inclaruit, ac cotidie latius viguit cum apud sacros             Pastores, tum in mente animoque christianae plebis».
                  Cf. Decreta CONC. NICAENI II et CONC. TRID. de sacris imaginibus sive Christi sive             «intemeratae dominae nostrae sanctae Dei genitricis», sive sanctorum in genere:             «honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant...» [DENZ.             302, 986].

                  36  BENEDICTUS XIV, Bulla aurea Gloriosae Dominae, 27 sept. 1748             [Documentos Marianos, n. 210]: «Gloriosae Dominae, Dei Genitricis Mariae cultum             ac venerationem, Dei manifesta voluntate ac veraci semper
p. 117 [118]  Ecclesiae spiritu, magnopere commendari, nec minus iuste quam fructuose eidem a             fidelibus exhiberi, adeo manifestum esse non dubitamus, ut ad christianorum corda             religioso devotionis studio erga eam inflammanda apostolicae adhortationes Nostrae             superfluae propemodum fore videantur. Sicut enim omnipotens Deus hanc virginem             electam ex millibus, et ad ineffabilem divinae maternitatis dignitatem Angelo nuntiante             evectam, gratiae suae donis abundantius prae ceteris omnibus puris creaturis replevit,             ac splendidissimis gloriae coronis super alia omnia manuum suarum opera decoravit;             sic etiam Catholica Ecclesia, Sancti Spiritus magisterio edocta, eamdem, et tamquam             Domini ac Redemptoris sui Parentem caelitus ac terrae Reginam impensissimis             obsequiis colere, et tamquam amantissimam Matrem, extrema, Sponsi sui morientis             voce sibi relictam, filialis pietatis affectu prosequi studiosissime semper professa est».
                  LEO XIII, Litt. Encycl. Augustissimae Virginis Mariae, 12 sept. 1897: Acta             Leonis XIII, XVII, p. 285: «Augustissimae Virginis Mariae foveri assidue cultum et             contentiore quotidie studio promoveri quisque perspiciet, qui secum reputaverit, quam             excelso dignitatis et gloriae fastigio Deus ipsam collocavit».
                  PIUS XII, Nuntius Radioph. Christifidelibus datus ob conventum marialem e             tota Argentina in urbe Luján coadunatum: AAS 39 (1947) p. 628: «El culto a la             Madre de Dios, por Ella misma profetizado cuando anunció: “Beatam me dicent             omnes generationes”, es un elemento fundamental en la vida cristiana... Honremosla,             pues, reconociendo el brillo sin par de su hermosura, los primores de su bondad y lo             irresistible de su poder; por la excelsitud de sus virtudes y por la dignidad             incomparable de su misión, reverenciémosla proclamando su grandeza,             manifestándole nuestro respeto y pidiéndole su intercesión; finalmente, imitémosla sin             cejar en tan noble empeño...».
                  PIUS XII, Epist. Apost. Ex hoc, 25 mart. 1950: AAS 42 (1950) p. 717: «“Ex             hoc, ut ait Sanctus Bonaventura, quod Virgo Maria effecta est Dei Mater, est effecta             Mater omnium creaturarum”; idcirco, tantae Parenti dicata, plurima per orbem surgunt             Templa, e quibus praecipua ac maiore Christifidelium concursu commendata, e             Romanorum Pontificum instituto potiore dignitate solent decorari».
                  IOANNES XXIII, La presenza dell'insegnamento di Cristo e del patrocinio di             Maria nel cuore di ogni fedele: L'Oss. Rom., 18 aug. 1960: «Accanto a Gesù la             Madre sua Maria. All'indomani della celebrazione della celebrità dell'Assunta, il             sentimento filiale si rivolge con fiducia ed affetto verso tanta Madre, per la quale i             cattolici nutrono la più alta e sentita devozione. Qualcuno, già in passato, ha voluto             criticare questo sentimento, quasi si trattasse di un'adorazione, che è dovuta a Dio             solo. È chiaro invece che i cattolici venerano la Madre di Gesù con tutto il loro             entusiasmo, ben sapendo che, a causa delle sue prerogative, del suo insigne privilegio             d'essere la Madre del Figlio di Dio fatto Uomo, dei doni dal Signore ricevuti e della             sua potenza d'intercessione, Ella è la creatura che sulla terra più si avvicina a Dio...             Noi dunque portiamo sempre Gesù nel cuore: fonte di fortezza, di consolazione, di             ogni conforto. Del pari abbiamo con noi sempre l'immagine di Maria: e tanta Madre             aiuta
p. 118 [119]  ogni suo figlio nei vari momenti della esistenza; sorregge a raggiungere bene la             meta che a ciascuno è assegnata quaggiù di conoscere, cioè amare, servire il Signore;             di praticare le virtù della carità e della pazienza, segnatamente durante le prove che la             vita ci offre, sempre continuando nella sicurezza dei beni eterni. Così, questo l'augurio             del Padre comune delle anime, Gesù e Maria ci salvino e ci benedicano sempre!».

                  37  PIUS XII, Nuntius Radioph. Iis qui interfuerunt conventui internationali             mariologico-mariano Romae habito: AAS 46 (1954) p. 679: «Ita etiam haec             disciplina [mariologica] recta illa media via procedere poterit, qua et ab omni falsa et             immodica veritatis superlatione caveat et ab illis se segreget, qui vano quodam             agitantur timore, ne Beatissimae Virgini plus aequo concedant aut, ut non raro             dictitant, Matre honorata et pie invocata, ipsi Divino Redemptori aliquid honoris et             fiduciae detrahant».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) p. 637:             «In his tamen aliisque quaestionibus ad Beatam Virginem spectantibus, curent theologi             ac divini verbi praecones ut quasdam e recto itinere aberrationes devitent, ne in             duplicis generis errores inducantur; caveant nempe et sententias fundamento carentes             ac veritatem quadam verborum superlatione excedentes, et nimiam mentis angustiam             in singulari illa, omnino excelsa, immo fere divina Deiparae dignitate consideranda,             quam quidem Doctor Angelicus eidem agnoscendam esse docet “ex bono infinito             quod est Deus”».

                   38  S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, pp. 155-
            156: «Nullus equidem honor Mariae optabilior, nullus iucundior quam ut noscamus             rite et amemus Iesum. Sint igitur fidelium celebritates in templis, sint festi apparatus,             sint laetitiae civium; quae res omnes non mediocres usus afferunt ad pietatem             fovendam. Verumtamen nisi his voluntas animi accedat, formas habebimus, quae             speciem tantum offerant religionis. Has Virgo quum videat, iusta reprehensione Christi             verbis in nos utetur: “Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a             me”. Nam ea demum est germana adversus Deiparentem religio, quae profluat             animo... Quapropter hoc quisque persuasum habeat: si pietas, quam in Virginem             beatissimam quis profitetur, non eum a peccato retinet, vel pravos emendandi mores             consilium non indit, fucatam esse pietatem ac fallacem, utpote quae proprio nativoque             careat fructu... Quamvis autem deceat filios Matris sanctissimae nullam praeterire             laudem quin imitentur; illas tamen Eiusdem virtutes ipsos fideles assequi prae ceteris             desideramus, quae principes sunt ac veluti nervi atque artus christianae sapientiae:             fidem inquimus, spem et caritatem in Deum atque homines... .
                  PIUS XII, Allocutio pro canonizatione Beati Ludovici de Montfort, 21 iul.             1947: AAS 39 (1947) p. 413: «La vraie dévotion, celle de la tradition, celle de             l'Eglise, celle, dirions-Nous, du bon sens chrétien et catholique, tend essentiellement             vers l'union à Jésus, sous la conduite de Marie».
                  IOANNES XXIII, Epist. ad Card. Mimmi, 2 oct. 1960: AAS 52 (1960) p. 498:             «Qui autem pia Deiparae Virginis tutela confidunt, et cum ipsa volunt claros referre             triumphos, probe necesse est, ipsius decorentur virtutibus et maternis dotibus utpote             filii sincerae indolis emineant. Nam
p. 119 [120]  ita hortatur illa suos, ut currant in odorem unguentorum suorum [Cant. 1, 3]: “Ego             mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei... In me omnis spes             vitae et virtutis”».
                   Cf. S. AMBROSIUS, De virginibus, lib. II, c. 2, n. 15: PL 16, 210 B: «Talis enim             fuit Maria, ut eius unius vita, omnium sit disciplina».
                  S. BONAVENTURA, Sermo I De Purificatione [Opera IX, 638 A]: «Verum est             quod Virgo gloriosa perfectissime habuit omnes virtutes...».

                  39  S. AUGUSTINUS, De sancta virginitate, c. 3: PL 40, 398.

                  40  PETRUS MOGHILA in sua Confessione scribit: «De beatissima Virgine quae             cum tantum mysterium digna facta sit persolvere, omnes orthodoxi ipsam honore             debito ac reverentia prosequi tenentur» [cf. GORDILLO M., Mariologia Orientalis,             Romae 1954, p. 259]. Aethiopes confitentur «testante Sacra Scriptura Deiparam             honorandam esse» [Ibid., p. 261]. Certissimum est quod cultus Beatissimae Virginis             in Oriente christiano longe superat cultum aliorum Sanctorum, etsi non adhibetur             terminus «hyperdulia».

                  41  LEO XIII, Litt. Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896: Acta Leonis             XIII, XVI, p. 287.
                  LEO XIII misit Congressui Mariano Liburnensi poema:

           «Virgine favente, fiat unum ovile!
              Auspicium felix! Orientis personat oras;
                    Vox lapsa e caelo, personat occiduas:
              Una fides Christi, Pastor regat unus ovile,
                    Dispersas gentes colligat unus amor.
              Virgo, fave: errantes, ah! lumine mater amico
                    Respice, et Unigenae iunge benigna tuo».

                  [Cf. Documentos Marianos, n. 423].
                  PIUS XI, Litt. Encycl. Ecclesiam Dei, 12 nov. 1923: AAS 15 (1923) p. 581:             «Alterum unitatis reconciliandae vinculum cum Orientalibus Slavis in eorum singulari             studio erga magnam Dei Matrem Virginem ac pietate continetur, eos ab haereticis             compluribus seiungens, nobisque efliciens propiores».

                  42  PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926) p.             83: «Communibus autem benigne adrideat foveatque coeptis sanctissima Regina             Apostolorum Maria, quae, cum homines universos in Calvaria habuerit materno animo             suo commendatos, non minus eos fovet ac diligit, qui se fuisse a Christo Iesu             redemptos ignorant, quam qui ipsius redemptionis beneficiis fruuntur feliciter».
                  Cf. LAURENTIN R., Lettre sur le problème de la maternité de Marie à l'égard             des infidèles, in: L'Union Missionnaire du Clergé de France, 13, n. 4 (oct. 1953),             pp. 148-155.

                  43  LEO XIII, Litt. Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: Leonis XIII P. M.             Acta, XV, pp. 302 ss.;
                  BEA A., S. I., «Erant perseverantes... cum Maria Matre Iesu... in             communicatione fractionis panis» (Atti 1, 14; 2, 42), in: Alma Socia Christi, VI,             fasc. I: «De B. V. Maria et SS. Eucharistia», Romae 1952, pp. 36-37: «quegli anni             erano anzitutto per la nascente Chiesa una prima
p. 120 [121]  e preziosa esperienza quasi tangibile di quella materna cura e sollecitudine della             mediatrice e madre, che poi, nel corso dei secoli, si doveva manifestare sempre più             luminosamente e si manifesterà sino alla fine dei tempi».
                  Cf. L'Ausiliatrice nel domma e nel culto, relazioni presentate al Congresso             Mariologico Internazionale del 1950, Torino 1950; L'Immacolata Ausiliatrice,             relazioni commemorative dell'anno mariano 1954, Torino 1955.

                  44  PIUS IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, pars I, vol. I, p.             617: «Certissima vero spe et omni prorsus fiducia nitimur fore, ut ipsa beatissima             Virgo... velit validissimo suo patrocinio, efficere, ut... omnes errantes discussa mentis             caligine ad veritatis ac iustitiae semitam redeant, ac fiant unum ovile et unus pastor».
                  PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42 (1950)             p. 769: «Futurum enim sperandum est ut christifideles omnes ad impensiorem erga             caelestem Matrem pietatem excitentur; utque eorum omnium animi, qui christiano             gloriantur nomine, ad desiderium moveantur Mystici Iesu Christi Corporis             participandae unitatis...».

                  45  LEO XIII, Litt. Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896: Acta Leonis             XIII, XVI, p. 287: «Ut igitur ad eam, tamquam ad unitatis fautricem et custodem             eximiam, recte se Ecclesia exoriens precando adiunxit, id similiter his temporibus per             orbem catholicum fieri peropportunum est; ... caleat ubique huiusmodi precis studium,             ad propositum in primis sanctae unitatis. Neque aliud quidquam Mariae gratius             acceptiusque fuerit, utpote quae Christo maxime coniuncta, maximopere id cupiat et             velit ut qui uno eodemque donati sunt eius baptismate, una omnes eademque fide             perfectaque caritate cum ipso et inter se cohaereant».
                  PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) pp. 590-
             591: «Ac praeterea eos etiam, qui ob vetus schisma a Nobis seiuncti sunt, et quos             ceteroquin paterno adamamus animo, ad has effundendas concordes preces             supplicationesque advocamus, quandoquidem probe novimus eosdem almam Iesu             Christi Genetricem venerari quam maxime eiusque intaminatum celebrare conceptum.             Cernat eadem beata Virgo Maria eos universos, qui se christianos esse gloriantur,             caritatis saltem vinculis coniunctos, suppliciter oculos, animos, precesque ad ipsam             convertere, lucem illam impetrantes, quae mentes superno lumine collustret, atque             illam efflagitantes unitatem, qua tandem aliquando fiat unum ovile et unus Pastor».

                  46  MANSI, Conciliorum amplissima collectio, IV, 1287-1288.
                  Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Lux veritatis, 25 dec. 1931: AAS 23 (1931) p. 515:             «Redeant ad communem Patrem, cuius sententiam omnes Ephesinae Synodi Patres             observantissime exceperunt, quemque concordi plausu “custodem fidei”             consalutarunt; ad Nos redeant omnes qui paternum omnino in eos gerimus animum,             quique libenter amantissima illa verba facimus Nostra, quibus Cyrillus Nestorium enixe             adhortatus est ut “Ecclesiarum pax conservetur, dilectionisque et concordiae vinculum             inter Dei sacerdotes indissolubile permaneat”». Et remittit ad MANSI IV, 891, ubi             verba Cyrilli prostant.
p. 121 [122]        Nuncupatio Vicarii Christi tamquam «custodis fidei» et sermo de acclamatione             Coelestini prostat apud MANSI, IV, 1287 [cf. 1288]; cf. etiam SCHWARZ, A.C.O., t.             I, vol. I, P. III, p. 57, 1. 25: «Omnes reverendissimi episcopi simul acclamaverunt:             Hoc iustum iudicium. Novo Paulo Coelestino, novo Paulo Cyrillo, Coelestino             custodi fidei, Coelestino cum Synodo concordi, Coelestino universa synodus             gratias agit. Unus Coelestinus, unus Cyrillus, una fides orbis terrarum».
  

Torna Indietro