p. 92 [93]
DE
BEATA MARIA VIRGINE
MATRE DEI ET MATRE HOMINUM *
1. [De arcta necessitudine inter Christum et Mariam iuxta
Dei
beneplacitum]. Immensae bonitatis Creator omnium sapien-
tissimus
Deus, qui omnimoda fruebatur libertate in determi-
nanda
via ac ratione qua generis humani liberatio a se perage-
5
retur, ab aeterno uno eodemque decreto cum divinae
Sapientiae
incarnatione
beatissimam Virginem praestituit,l
ex qua Verbum
caro
factum, in plenitudine temporis (cf. Gal. 4, 4) nasceretur.
Cum
autem Sacrae Litterae, sive diserte sive implicite, Mariam
cum
Iesu arctissimo et indissolubili vinculo coniunctam inde a
10
praeannuntiatione prophetica (cf. Gen. 3, 15; Is. 7,
14; Mt.
1,
23) ac virginali conceptione (cf. Mt. 1, 18-25 et Lc. 1, 26-38),
veluti
ante oculos proponant, plane congruit ut Ecclesia quae
a
Spiritu Sancto assistitur et ad ea plene percipienda clareque
intelligenda,
quae in sacris Fontibus obscure et veluti implicite
15 latent,
secure ducitur (cf. Io. 14, 26) atque ab errore praeser-
vatur
(cf. Mt. 16, 18; 28, 18-20; Io. 14, 16; 15, 20), dum
divini
Redemptoris mysteria illustrat, mysterium quoque Dei
Matris
clariorem in lucem proferat.
Haec autem alma Parens, quae «cooperata est caritate ut
20
fideles in Ecclesia nascerentur»,2
non modo «supereminens»3
prorsusque
singulare membrum Ecclesiae est, verum etiam eius-
dem
exemplar,4
immo et Mater5
dicitur.
Quapropter S. Synodus, postquam de Corpore Christi My-
stico
locuta est, superioribus documentis inhaerens Magisterii
25
vivi Ecclesiae, unici authentici interpretis depositi
revelati, oppor-
tunum
censet summatim breviterque illustrare, tum locum quem
Dei
hominumque Mater in Ecclesia occupat, tum privilegia qui-
bus
Filius Matrem suam exornavit, tum nostra erga tam subli-
mem
creaturam officia, ut scientia ac pietas marialis plane recte-
30
que florescant et praeiudicatae opiniones hac in re
arceantur.
2. [De munere beatissimae Virginis Mariae in oeconomia
nostrae
salutis]. Cum igitur aeterni Patris Verbum hominis na-
turam
ex muliere sumere voluerit ut, quemadmodum per femi-
nam
mors, ita et vita nobis per feminam oriretur, et sic liberatio
p. 93 [94] ope utriusque
sexus haberetur,6
non id ante perfecit quam desi-
gnatae
matris, ex praevisis meritis Christi sublimiore modo re-
demptae,7
libera acceptatio accessiset (cf. Lc. 1, 38),8
ut Filius
Dei
incarnatione eius quoque Filius ac novus Adam Salvatorque
5 mundi
fieret. Quo consensu, Maria, fģlia Adae, facta est non
tantummodo
mater Iesu, unici divini Mediatoris ac Redempto-
ris,
verum etiam cum eo et sub eo operam suam consociavit in
humani
generis redemptione peragenda.9
Huiusmodi autem Dei
Genitricis
salutaris consensus, unde et eius consortium in redem-
10 ptionis
opere perficiendo, a tempore virginalis conceptionis Iesu
Christi
usque ad eius mortem perseveravit,10
maxime vero tunc
enituit,
cum iuxta crucem, non sine divino consilio, stetit (cf. Io.
19,
25); vehementer cum Unigenito suo condoluit; eum ut pre-
tium
redemptionis nostrae, cum Ipso et per Ipsum magno ani-
15 mo
obtulit;11
cumque demum ab eodem Christo Iesu in cruce
moriente
mater hominibus data est (cf. Io. 19, 26-27).12
Quo-
niam
vero humanae redemptionis sacramentum non ante per-
fectum
erit, quam promissus a Christo Spiritus Sanctus, in die
Pentecostes,
advenerit, Mariam una cum Apostolis in oratione
20 in
Caenaculo contemplamur perseverantem (cf. Act. 1, 14), suis
quoque
precibus effusionem Spiritus implorantem.13
Cum itaque beatissima Virgo ab aeterno praedestinata ut
esset
Dei hominumque mater, divina Providentia sic disponente
hisce
in terris Christi passibilis fuerit generosa socia in gratia
25 pro
hominibus acquirenda, caelestium quoque gratiarum admi-
nistra
et dispensatrix iure meritoque salutatur.
Hinc sequitur Mariam, quae in corpore Christi mystico con-
dendo
partem habuit, quaeque assumpta in caelum ac Regina
a
Domino constituta, erga omnes maternum gerit animum, super
30 omnes
post Filium suum obtinere quemdam primatum,14
ac
proinde
non, uti quidam aiunt, «in peripheria»,15
sed in ipsomet
«centro»
Ecclesiae sub Christo collocari.
3. [De titulis quibus consociatio Beatae Virginis Mariae
cum
Christo in oeconomia nostrae salutis exprimi solet]. Quo-
35
niam in cooperatione Matris Dei cum Christo, novae
veluti Hevae
cum
novo Adamo, in humanae redemptionis peragendo opere,
multiplices
variique tituli, quibus Magisterium Ecclesiae, vene-
randa
Traditio fideliumque pius sensus Beatissimam Virginem
salutare
consueverunt,16
tamquam solido fundamento, radice ac
40
principio nituntur, nefas est dicere, eosdem titulos,
in sensu
p. 94 [95]
Ecclesiae intellectos, vacuos inanesque esse, immo Sacris Litte-
ris
adversari. Ita non immerito ab Ecclesia beatissima Virgo gra-
tiarum
Mediatrix nuncupatur.17
Quod si hisce in terris S. Paulus
Apostolus
sine intermissione in orationibus memor erat fide-
5
lium,18
et instanter subsidium precum eorum pro se poscebat,19
multo
magis expedit iuvatque ut nosmetipsos commendemus pre-
cibus
seu intercessioni eiusdem beatissimae Virginis Mariae. Ipsa
enim,
strictius intimiusque quam alia quaelibet pura creatura,
immo
modo unice sibi proprio, Deo et Christo, Filio Dei et
10
Filio suo, copulatur; vehementius item quam quae maxime
ex
puris
creaturis Deum diligit ab Eoque vicissim diligitur; ut
mater
Salvatoris (cf. Lc. 1, 31), gladio transfixa anima (cf. Lc.
2,
35), sub cruce in Filio suo pro omnium salute moriente ex-
perta
est amorem Dei in amore hominum quodammodo summum
15
fastigium attingere (cf. Io. 19, 25-27). Tot igitur
tantisque titu-
lis
fulta, suo amore continuo apud Deum et Christum pro nobis
intercedit,
et quia eius intercessio totam suam vim et efficaciam
haurit
ex sacrificio cruento Filii sui benedicti, haec eius media-
tio
minime efficit ut unus Mediator Dei et hominum desinat esse
20
homo Christus Iesus (cf. 1 Tim. 2, 5), sicut ex eius
bonitate non
sequitur,
ut solus bonus desinat esse fons bonorum omnium,
ipse
Deus (cf. Mt. 19, 17, coll. Rom. 2, 4).
Licet enim inter subordinatos mediatores, quibus Sapientis-
simus
Deus in oeconomia nostrae salutis uti voluit, nemo unus
25
cogitari possit, qui reconciliandis Deo hominibus parem
atque
Dei
Genitrix operam vel umquam contulerit, vel aliquando sit
collaturus,
tamen semper verum est Ipsam quoque in sua prae-
destinatione
et sanctitate item atque in omnibus donis, a Christo
dependere
Eique omnino subesse.20
30
Cum itaque haec humilis «Ancilla Domini», cui fecit «ma-
gna
qui potens est» (cf. Lc. 1, 49), omnium gratiatum Media-
trix
nuncupatur eo quod sociata fuit Christo in illis acquirendis,
cumque
advocata nostra et misericordiae mater ab Ecclesia
invocatur,
quoniam etiam nunc Christi gloriosi in caelis socia
35
manens, pro omnibus per Christum intercedit, ita ut
in omnibus
gratiis
hominibus conferendis adsit materna caritas B. Virginis,21
nullo
modo mediatio unici nostri Mediatoris, iuxta absolutam
significationem
verborum Apostoli (1 Tim. 2, 5): «Unus enim
Deus,
unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus»,
40
obscuratur vel minuitur;22
immo haec Christi mediatio extolli-
tur
et honoratur. Maria enim in Christo est mediatrix, eiusque
p. 95 [96]
mediatio non ex aliqua necessitate, sed ex beneplacito divino et
superabundantia
ac virtute meritorum Iesu provenit, mediatione
Christi
innititur, ab illa omnino dependet ex eademque totam
vim
obtinet.
5
Quapropter Sacra Synodus theologos verbique divini prae-
cones
enixe hortatur ut sedulo adnitantur, studium imprimis Sa-
crae
Scripturae et SS. Patrum ad sensum Magisterii Ecclesiae
excolentes,
in vera luce ponere munera et officia B. Virginis cum
aliis
dogmatibus connexa, potissimum vero quae spectent ad Chri-
10
stum, qui est centrum totius veritatis, sanctitatis
et pietatis.
Quo
in labore semper servetur, ut dicitur, «analogia», seu dis-
similis
similitudo, quoties nomen aliquod aut officium simul de
Christo
et Virgine Maria praedicantur: etenim nullo modo Mater Dei aequiparanda
est Christo.
15
4. [De singularibus privilegiis Dei hominumque Matris].
Maria
Virgo a Deo, qui ineffabili eam prosecutus est amore,
singularibus
omnino privilegiis ornata est: mirabilis quippe fuit
in
suo ortu, ob immaculatam conceptionem;23
mirabilis in sua
vita,
cum expers omnis culpae personalis,24
insimul mater sem-
20
perque, mente et corpore, virgo exstiterit;25
mirabilis denique
in
suo exitu, quia etsi secundum antiquam et venerabilem tra-
ditionem
mortem subiit temporalem,26
quo plenius Filio suo assi-
milaretur,27
nexibus tamen mortis cum deprimi minime potuis-
set,
corpore et anima gloriose in caelum assumpta est.28
25
Quae singularia privilegia aliaque dona gratiae a Christo
Redemptore
profluentia ita in eius honorem redundant ut ne-
queamus
Matris excelsa dona contemplari quin ipsius Filii divi-
nitatem,
bonitatem, amorem, omnipotentiam miremur atque ce-
lebremus.29
Siquidem iniuria matris afficit filium, ita et gloria
30
matris in filium redundat: proinde, cum Maria singularem
affi-
nitatem
habuerit cum Filio suo, decuit ut ex praevisis meritis
perfectissimi
Redemptoris, auctoris omnis sanctitatis, qui in
hunc
mundum venit ut peccatum destrueret, in primo instanti
conceptionis
ab omni labe peccati originalis praeservaretur im-
35
munis, gratiisque ac donis longe ante omnes angelicos
spiritus
cunctosque
sanctos ornaretur ut revera Mater Dei, filia Patris,
sacrarium
Spiritus Sancti, omnibus creaturis dignitate praecel-
leret.30
Omnino quoque oportebat, ut Filius, qui peculiari dilec-
tionis
affectu Matrem prosequebatur quique voluit corpora-
40
lem integritatem Matris in ipsomet partu incorruptam
atque illi-
p. 96 [97]
batam manere,31
ita ut «virginitatis gloria permanente lumen
aeternum
mundo» effunderet32
illud sacratissimum virgineum corpus,
augustum divini Verbi tabernaculum, templum
Dei,
totum sanctum, totum castum, in cinerem resolvi non pa-
5
teretur.33
5. [De cultu erga beatissimam Virginem Mariam]. Quo-
niam
igitur beatissimae Virgini singularis competit excellentia,34
ita
ut et ab Archangelo nuntio Dei «gratia plena» (Lc. 1, 28),
et
ab Elisabeth, Spiritu Sancto repleta, benedicta inter mulieres
10
(cf. Lc. 1, 42) salutari meruerit, nihil mirum si,
quemadmodum
ipsamet
de seipsa prophetavit «beatam me dicent omnes gene-
rationes»
(Lc. 1, 48), cunctis a gentibus et ab universis ritibus,
suffragiis
saeculorum decursu continuo crescentibus,35
omni qui-
dem
cum laude «beata» praedicatur, colitur, amatur, invocatur,
15
eademque in exemplum ad imitandum proponitur.36
Tantum
vero
abest ut huiusmodi singularis cultus marialis cultui divino
latriae
quo Verbo Incarnato quemadmodum et Patri ac Spi-
ritui
Sancto adoratio exhibetur detrimento sit, ut potius illi
quam
maxime faveat. Variae igitur formae pietatis erga Dei ho-
20
minumque Matrem, quas Ecclesia, intra
limites sanae et or-
thodoxae
doctrinae pro temporum et locorum conditionibus et
pro
indole ingenioque fidelium , approbavit, ad id spectant
ut,
dum Mater honoratur, Filius, in quo aeterno Patri compla-
cuit
omnem plenitudinem inhabitare (cf. Col. 1, 19), rite nosca-
25
tur, ametur, glorificetur eiusque mandata serventur;
et sic per
Christum,
qui est «via et veritas et vita» (Io. 14, 6), homines
ad
Dei unius ac trini cognitionem supremamque adorationem per-
ducantur.
Quam sanam, catholicam doctrinam Sacra Synodus consulto
30
fortiterque docet eodemque tempore admonet Episcopos,
ut se-
dulo
invigilent theologis divinique verbi praeconibus, ut ab omni
falsa
veritatis superlatione, quemadmodum et a nimia mentis
angustia,
in singulari Dei parentis dignitate consideranda absti-
neant.37
35
Meminerint porro utriusque sexus fideles
veram devotionem
in
quodam unius momenti affectu minime consistere, prorsus-
que
respuant omnem vanam credulitatem; e contra firmiter te-
neant
devotionem ex vera fide procedere, qua omnes adducimur
ad
imitationem virtutum illius beatissimae Virginis,38
quae fuit
40
«ancilla Domini» (Lc. 1, 38), humillima et oboedientissima,
quae-
p. 97 [98]
que fidelissime servavit, ea «conferens in corde suo» (Lc. 2, 19),
quaecumque
ad Verbum Incarnatum pertinebant (cf. Lc. 2, 51),
beata
quia credidit (cf. Lc. 1, 45) salutata. Nihil enim materna
propinquitas
Mariae profuisset, «nisi felicius Christum corde
5
quam carne gestasset».39
Quo debito honore ac reverentia Matrem
Domini et Salva-
toris
nostri ipsos quoque haud paucos fratres separatos, potissi-
mum
vero Orientales, qui fervido quodam impulsu in Deipa-
ram
peculiari modo colendam feruntur40
prosequi, magnum
10
Sacrae Synodo gaudium ac solatium affert.
Hinc manifesto
patet perperam ac immerito exprobrari catho-
licae
Ecclesiae erga Deiparam cultum, tamquam si exinde aliquid
ex
cultu uni Deo ac Iesu Christo debito subduceretur.
6. [Maria Sanctissima Fautrix unitatis christianae].
Maria,
15 Mater
et Virgo sanctissima, cum homines universos in Calvario
habuerit
materno cordi commendatos, vehementer cupit ut non
modo
illi qui uno donati sunt baptismate unoque Spiritu agun-
tur,41
verum etiam illi qui se fuisse a Christo Iesu redemptos
ignorant,42
una eademque, tum cum divino Salvatore tum inter
20 se
ipsos, fide et caritate cohaereant. Quapropter S. Synodus certa
spe
ac fiducia nititur fore ut haec Mater Dei hominumque, quae
intercessit
(cf. Io. 2, 3 ) ut Verbum Incarnatum primum si-
gnum
operaretur in Cana Galileae, ex quo crediderunt in eum
discipuli
eius (cf. Io. 2, 11), atque nuper ortae Ecclesiae ad-
25 stitit,43
patrocinio suo a Deo impetret ut tandem aliquando
omnes
in eumdem gregem sub uno Pastore conveniant (cf. Io.
10,
16).44
Quamobrem omnes prorsus christifideles hortatur,
ut
preces supplicationesque ad hanc Fautricem unitatis,45
atque
Adiutricem
Christianorum, instanter effundant, ut, ipsa interce-
30 dente,
divinus eius Filius cunctas familias Gentium, et praepri-
mis
illos qui christiano nomine gloriantur, in unum Dei popu-
lum
congreget, qui Christi Vicarium in terris, beati Petri Suc-
cessorem,
quem in Ephesina Synodo, ubi sollemniter dogma
maternitatis
divinae sancitum fuit, unanimi plausu Patres «Cu-
35
stodem fidei» merito consalutarunt,46
tamquam communem
Patrem
amanter agnoscat.
|