p. 98 [99]
I - Ad Commissionem Antepraeparatoriam Concilio
Vaticano II apparando centena
ac centena pervenerunt vota (circa 600), quibus postulatur ut hoc in Oecumenico
Concilio sermo fiat de Beatissima Virgine Maria [cf. Acta et Documenta
Concilio Oecumenico Vaticano II apparando, Series I, Appendix
voluminis
II, Pars I, 1961, pp. 131-142]. Immo, haud desunt qui velint ut Concilium
sive
speciale quemdam tractatum «de augustissima Christi Matre», sive «Encyclicam»
edat [cf. Acta et Documenta..., Series I, Vol. II, Pars
II, pp. 540- 543; 549], eo vel magis quod videtur «futurum Concilium de Ecclesia valde imperfecte acturum esse nisi de Beata Maria Virgine quoque agatur, praesertim in hisce temporibus, ubi maximus conflictus adest fideles inter et Satanam» [cf. Acta et Documenta..., Series I, Vol. II, Pars V, p.103]. Et sane, doctrina de Dei hominumque Matre tali via ac ratione hisce ultimis decenniis et a Summis Pontificibus et ab Episcopis et a theologis pertractata est, ut iure meritoque tum a catholicis tum ab acatholicis expectetur clarum verbum ex quo pateat quid reapse Ecclesia Catholica qua talis, de munere, privilegiis et cultu mariali credit, tenet docetque. Id autem opportune fit in peculiari Const.: De Maria Matre Dei et Matre hominum. II - Quoniam «una cum sacris eiusmodi fontibus Deus Ecclesiae suae Magisterium vivum dedit, ad ea quoque illustranda et enucleanda, quae in fidei deposito nonnisi obscure ac velut implicite continentur» [PIUS XII, Litt. Encycl. Humani generis, 12 aug.1950: AAS 42 (1950) p. 569], et quoniam, uti notum est, potissimum Summi Pontifices huius ultimi saeculi doctrinam marianam in deposito fidei contentam illustrarunt, praeprimis ac praecipue ad duas bullas dogmaticas, nempe: Ineffabilis Deus et Munificentissimus Deus, et deinde ad varia documenta Romanorum Pontificum remittimus. Quae quidem documenta coadunata inveniuntur in operibus: MARIN H., S. I., Doctrina Pontificia, IV, Biblioteca de Autores Cristianos, Madrid 1954; Notre-Dame, coll. «Les enseignements pontificaux», par les Moines de Solesmes, 1957; TONDINI H., Le encicliche mariane, Roma 1953; LEMIEUX E., Marie: Documents pontificaux sur la Très Sainte Vierge, parus depuis un siècle, 1854-1954, vol. I-IV, Québec, 1954. Quae omnia, ut patet, desumpta sunt ex Actibus Romanorum Pontificum [scilicet ASS, AAS, Pii IX P. M. Acta, Leonis XIII P. M. Acta, Pii X P. M. Acta], ad quae generatim remittimus. III - Hic illic remittitur ad quosdam fontes traditionis christianae. Attenta autem controversia inter theologos catholicos circa originem, auctoritatem et sensum talium fontium, hoc Schema opportune non singulis dictis sive Patrum sive theologorum, sed ipsius Magisterii Ecclesiae auctoritate nititur, cuius doctrinae certitudo a speciali assistentia Spiritus Sancti provenit, ita ut ad sensum huius Magisterii et Scriptura et Patres interpretandi sint. Neque silentio praetereundum ipsurn quoque PIUM XII, in Litteris Encyclicis Ad Caeli Reginam [cf. AAS 46 (1954) p. 628] allegare ma- p. 99 [100] xime discussa opera S. EPHRAEM, nempe Hymnos et Orationes, minime sane volens ideo dare, ut dicitur, «garantiam» authenticitati talium operum. Unde potius quam singulae notae (hic a nobis interim, seu ad tempus positae, et quae habent secundarium momentum) singulae propositiones schematis, in quibus nullum novum dogma, ut ex ipso schemate clare apparet, sed solida et sana doctrina Magisterii ecclesiastici prostat, sedulo ponderandae et examini subiiciendae sunt. IV - Collatis singulis propositionibus huius brevissimi «Schematis» de Matre Dei cum nonnullis textibus, quos ex tot tantisque documentis marialibus Romanorum Pontificum attulimus, statim apparebit quod: 1) Nulla prorsus est sententia in «Schemate» quae non fuerit a Summis Pontificibus prolata. 2) Varii errores qui hodie circa beatissimam Virginem sparguntur reiecti sunt, veritatem faciendo in caritate. Ita e. g. corriguntur erratae opiniones: a) quod virginitas in partu B. V. Mariae sit univoca, identica, absque ullo alio elemento, cum virginitate ante partum; b) quod beatissima Virgo tempore Annuntiationis prorsus ignoraverit Filium, quem conceptura erat, esse Deum; c) reiicitur error tum «maximalistarum» qui vel ita loquuntur ac si B. Virgo nos eodem fere modo ac Christus redemisset, vel dicunt Mariam mortuam non esse, aut redemptam non esse; tum «minimalistarum» qui tali via ac ratione scribunt ac si Mater Dei esset eiusdem speciei mem- brum Ecclesiae sicut et ceteri filii Adae... 3) Etsi quoad argumenta pertractata «tota et integra doctrina catholica est proposita et exposita» [Instructio S. C. S. Officii De motu oecumenico: AAS 42 (1950) p. 144], tamen iugiter prae oculis habiti sunt fratres separati eorumque modus cogitandi. Quapropter: a) Omissae sunt expressiones et vocabula quaedam a Summis Pontificibus adhibita, quae, licet in se verissima, possent difficilius intelligi a fratribus separatis (in casu a protestantibus). Inter alia vocabula adnumerari queunt sequentia: «Corredemptrix humani generis» [S. PIUS X, PIUS XI]; «Reparatrix totius orbis» [LEO XIII]; «materna in Filium iura pro hominum salute abdicavit» [BENEDICTUS XV, PIUS XII], «merito dici queat Ipsam cum Christo humanum genus redemisse» [BENEDICTUS XV], etc.; b) Inculcatum est quod oportet considerare oeconomiam nostrae salutis non quo pacto id posse queat, sed quo hanc oeconomiam Deus voluit [cf. dictum LEONIS XIII circa Ecclesiam in Litt. Encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896: DENZ. 1954]; c) Explicatum est quomodo mediatio B. Virginis, nedum mediationi Christi officiat, potius illam exaltet et honoret; item quomodo cultus marialis nullo modo cultui Deo vel Christo debito detrimento sit, etc.; d) Dogmata Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, argumentis a ratione theologica desumptis et a Patribus Graecis diffuse expositis necnon in Const. dogmatica Munificentissimus Deus reassumptis, ita illustrantur ut saltem ipsum factum istius duplicis privilegii mariani cuique menti christianae obvium ac rationabile appareat; p. 100 [101] e) Omnes christifideles invitantur ut effundant concordes preces ad Fautricem unionis christianae, ut tandem adimpleatur illud mandatum Christi: «ut sit unum ovile et unus Pastor»! V -. Notae et commentaria quae sequuntur ad id unice spectant ut auxilio possint esse ad recte ipsum textum huius Constitutionis diiudicandum. In ipsomet schemate Scripturae, tantummodo paucissimae aliae allegationes et hoc etiam ne schema dogmaticum aspectum alicuius theseos doctoralis obtineat. |