48.
[PROOEMIUM]
[De
B. Virgine in mysterio Christi]. Benignissimus et sapientissimus
Deus,
mundi redemptionem complere volens, «ubi venit plenitudo tem-
poris,
misit Filium suum, factum ex muliere, ... ut adoptionem filiorum
reciperemus»
(Gal. 4, 4). «Qui propter nos homines et propter no-
5
stram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex
Maria
Virgine». Quod salutis divinum mysterium nobis revelatur et
continuatur
in Ecclesia, quam Dominus ut corpus suum constituit, et in
quo
fideles Christum Caput adorantes atque cum omnibus sanctis Eius
communicantes,
memoriam etiam venerentur oportet «in primis glo-
10 riosae
semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Iesu
Christi».
[De
B. Virgine et Ecclesia]. Virgo enim Maria, quae Angelo nun-
tiante
Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit,
ut
vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur. A Filio suo
15 sublimiore
modo redempta Eique arcto et indissolubili vinculo unita, hac
summa
dignitate ditatur ut sit Genitrix Dei Filii, praedilecta filia Patris
et
sacrarium Spiritus Sancti, quo eximiae gratiae dono, omnibus aliis
creaturis,
coelestibus et terrestribus, longe antecellit. Simul autem cum
omnibus
hominibus salvandis in stirpe Adam invenitur coniuncta, immo
20 «cooperata
est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, qui huius Ca-
pitis
membra sunt». Quapropter etiam ut supereminens prorsusque sin-
gulare
membrum Ecclesiae necnon eius in fide et caritate typus et exem-
plar
spectatissimum salutatur eamque Catholica Ecclesia, a Spiritu Sancto
edocta,
filiali pietatis affectu prosequi semper professa est.
25 [Intentum
Concilii]. Ideo Sacrosancta Generalis Synodus, doctrinam
de
Ecclesia, in qua divinus Redemptor salutem operatur, exponens, illu-
strare
sedulo intendit tum munus Beatae Virginis in mysterio Incarnati
Verbi
et Corporis Mystici, tum hominum redemptorum officia erga Dei-
param,
matrem Christi et fidelium, quin tamen in animo babeat comple-
(pag. 59)
[53]
tam de Maria proponere doctrinam, neque quaestiones labore
theologo-
rum
nondum ad plenam lucem perducias dirimere. Servantur itaque in
suo
iure sententiae, quae in scholis catholicis, sub ductu Magisterii, libere
proponuntur
de Illa, quae in Sancta Ecclesia locum occupat post Chri-
5 stum
altissimum nobisque maxime propinquum.
49.
[DE MUNERE B. VIRGINIS IN OECONOMIA SALUTIS]
[De
Matre Messiae in Vetere Testamento]. Sacrae Litterae Ve-
teris
Novique Testamenti et veneranda Traditio munus Matris Salva-
toris
in salutis oeconomia modo magis magisque dilucido describunt
et
veluti conspiciendum proponunt. Et quidem ab initio historiae salutis
10 in
libris Veteris Testamenti descriptae, qua Christi in mundum adventus
lento
gradu praeparatur, clarius pedetentim in apricum profertur figura
Mulieris,
matris Redemptoris, praesertim si primaeva documenta sub
luce
ulterioris et plenae revelationis considerantur, qualiter in Ecclesia
leguntur.
Ita iam propLetice praevidetur in promissione, lapsis in pec-
15 catum
primis parentibus data, de victoria super serpentem (cf. Gen.
3,
15). Haec est Virgo quae concipiet et pariet Filium, cuius nomen voca-
bitur
Emmanuel (Is. 7, 14; cf. Mt. 1, 22-23). Haec est parturiens,
quae
pariet tempore quo ex Bethlehem egredietur qui sit dominator
in
Israel (Michea, 5, 2-3). Ipsa praecellit inter humiles ac pauperes
20 Domini,
qui salutem cum Educia ab Eo sperant et accipiunt. In Ipsa
tandem,
post diuturnam exspectationem promissionis, complentur tem-
pora
et nova instauratur Oeconomia, quando Filius Dei humanam natu-
ram
assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret.
[De
Maria in Annuntiatione]. Incarnationem vero Filii sui, Pater
25 non
antea perfecit, quam praedestinatae eius matris acceptatio prae-
cessisset,
ut quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam con-
ferret
ad vitam. Quoniam autem Beatissima Virgo haud minor poterat
esse
quam Dei Matrem decebat, mirum non est apud Sanctos Patres
usum
invaluisse quo Deiparam appellarunt totam sanctam et ab omni
30 peccato
naevo seu labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam
novamque
creaturam formatam. Perfectissimae iteque sanctitatis splen-
doribus
a primo instante suae conceptionis ditata, Nazarethana Virgo
ab
Angelo nuntiante, Dei mandato, ut «gratia plena» salutatur
(cf. Lc.
1,
28), et coelesti nuntio ipsa respondet: «Ecce ancilla Domini, fiat
35 mihi
secundum verbum tuum» (Lc. 1, 38). Ita Maria,filia Adam,
verbo
divino consentiens, facta est mater Iesu, unici Mediatoris, ac
salvificam
voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, com-
(pag. 60)
[54]
plectens, semetipsam ut Domini ancillam
personae et operi Filii sui
totaliter
devovit, sub Ipso et cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, my-
sterio redemptionis
inserviens. Merito igitur SS. Patres Mariam non
mere passive
a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae
5 saluti
cooperantem censebant. Ipsa enim, ut ait S. Irenaeus, «oboediens
et sibi et
universo generi humano causa facta est salutis». Unde Patres
antiqui in
praedicatione sua asserere solebant: «Hevae inoboedientiae
nodum solutionem
accepisse per oboodientiam Mariae; quod alligavit
virgo Heva
per incredulitatem, hoc virginem Mariam solvisse per fidem»;
10 «per
virginem Hevam mortem, per Virginem vel de virgine Maria
vitam apparuisse»,
et comparatione cum Heva instituta, Mariam «ma-
trem viventium»
appellare, et quasi in proverbium proferre: «mors
per Hevam,
vita per Mariam».
[De
B. Virgine et Iesu infante]. Hacc autem Matris cum Filio in
15 opere
salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad
Eius
usque mortem manifestatur; in primis quidem cum Maria, exsur-
gens
cum festinatione ad visitandam Elisabeth, ab ea ob fidem suam
in
salutem promissam beata salutatur (cf. Lc. 1, 42); in nativitate vero,
cum
Deipara Filium suum primogenitum, qui virginalem eius integrita-
20 tem
non minuit sed sacravit, pastoribus et magis laetabunda ostendit.
Cum
vero Eum in templo, dono pauperum oblato, Domino praesentavit,
audivit
Simeonem simul praenuntiantem Filium futurum contradictionis
signum
et matris animam gladium pertransiturum, ut revelarentur ex
multis
cordibus cogitationes (cf. Lc. 2, 34-35).
25 [De
B. Virgine in ministerio publico Iesu]. Durante autem vita
publica
Iesu, signanter apparet, in initio quidem, cum ad nuptias in
Cana
Galilaeae, misericordia permota, primum signum effusionis gra-
tiae
messianicae intercessione sua induxit (cf. Io. 2, 1-11). In decursu
praedicationis
Eius accepit verba quibus Filius, Regnum ultra rationes
30 et
vincula carnis et sanguinis extollens, audientes et custodientes ver-
bum
Dei, sicut ipsa fideliter faciebat (cf. Lc. 2, 19 et 51), beatos
proclamavit
(cf. Mc. 3, 35 par. Lc. 11, 27-28). Maxime vero Matris
cum
Filio indesinens unio tunc enituit, cum iuxta crucem non sine
divino
consilio stetit (cf. Io. 19, 25), vehementer cum Unigenito suo
35 condoluit,
Eius sacrificio materno animo se sociavit, victimam de se
genitam
cum Ipso et per Ipsum perlibenter offerens; cumque demum
ab
eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, fidelium
figurae,
data est (cf. Io. 19, 26-27).
(pag. 61)
[55]
[De B. Virgine
post ascensionem Iesu]. Quoniam vero humanae
salutis
sacramentum non ante perficeretur quam promissus a Christo
Spiritus
die Pentecostes effunderetur, Mariam inter mulieres, una cum
Apostolis
et fratribus Domini in oratione videmus perseverantem (cf. Act.
5 1,
14), suisque quoque precibus implorantem donum Spiritus, qui in
Annuntiatione
ipsam iam obumbraverat. Denique Immaculata Virgo,
expleto
terrestris vitae cursu, corpore et anima ad coelestem gloriam
assumpta
ac universorum Regina a Domino constituta est, ut plene con-
formaretur
Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori.
50.
[DE B. VIRGINE ET ECCLESIA]
10 [De
Maria ut ancilla Domini Redemptoris]. Cum itaque Beata Virgo,
ab
aeterno una cum divini Verbi incarnatione tanquam mater Dei et
mater
hominum praedestinata, divinae providentiae consilio, his in ter-
ris
pro Christo Redemptore fuerit generosa et humilis «ancilla Do-
mini»
(vel: generosa socia), hanc ob causam mater gratiae nobis
15 exstitit
et a Filio suo ne in coelesti Ierusalem quidem divulsa est, quippe
quae
non desinit intercessione sua aeternae salutis dona nobis conciliare.
Nam
Virgo, regnum beatitudinis ingressa, munus suum in mysterio sa-
lutis
hominum non deposuit. Sic eius in ordine gratiae cooperatio et
mediatio
(vel: in ordine gratiae maternitas) indesinenter perdurat, inde
20 a
consensu quem in initio divinae redemptionis consilio praebuit, quem-
que
sub cruce incunctanter sustinuit usque ad perpetuam omnium electo-
rum
consummationem. Materna sua caritate de Eliis suis adhuc peregri-
nantibus
et contra peccatum luctantibus curat, donec ad felicem patriam
perducantur.
25 Unicus
sane est Mediator noster secundum absolutam verborum
Apostoli
signiflcationem: «Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et ho-
minum,
homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro
omnibus»
(1 Tim. 2, 5-6). At Mariae maternum munus hanc Christi
unicam
mediationem non obscurat vel minuit, sed in immensum extol-
30 lit.
Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus in homines non ex
aliqua
rei necessitate, sed ex beneplacito divino exoritur et ex superabun-
dantia
meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa
omnino
dependet, ex eademque totam virtutem haurit.
Ecclesia
etenim nullam mediationem inter Deum et homines agno-
35 vit,
quae non ab unico Mediatore Christo pendeat aut Eiusdem me-
diationi
quidquam adiciat.
[De
Maria, Ecclesiae typo ut Virgine et Matre]. Beata autem Virgo
[56]
divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore
unitur,
(pag. 62)
suisque
singularibus privilegiis, etiam cum Ecclesia intime coniungitur:
Deipara,
ut iam docebat S. Ambrosius, est Ecclesiae typus. In mysterio
enim
Ecclesiae, quae iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria
praecessit,
eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar
5 praebens.
Credens enim et oboodiens, ipsum Filium Patris in terris ge-
nuit,
et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata, tanquam nova
Heva,
non serpenti antiquo, sed Dei nuntio praestans fidem, nullo dubio
adulteratam.
Filium autem peperit primogenitum in multis fratribus
(Rom.
8, 29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno
10 amore
cooperatur.
Iamvero
Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplando et carita-
tem
imitando, voluntatem Patris fideliter adimplendo, et ipsa fit mater:
in
baptismo enim filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos,
ad
vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem
15 Sponso
datam integre et pure servat, et «imitans Domini sui matrem,
quoniam
corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo».
[De
Mariae virtutibus, ab Ecclesia imitandis]. Dum autem Ecdesia
in
Beatissima Virgine ad perfectionem iam attingat, qua sine macula et
ruga
existit (cf. Eph. 5, 27), ChristilSdeles nituntur ut devincentes pecca-
20 tum
in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt,
quae
toti electorum communitati tanquam exemplar virtutum praefulget.
Ecclesia
de Ea pie recogitans Eamque in lumine Verbi hominis facti con-
templans,
in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius
intrat,
Sponsoque suo magis magisque conformatur. Maria enim, quae,
25 in
historiam salutis intrinsecus ingressa, maxima lidei placita in se quo-
dammodo
unit et reverberat, cum praedicatur, ad Fillum suum Eiusque
sacrificium
atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero,
gloriam
Christi prosequens, praecelsae suae Figurae similior efficitur,
continuo
progrediens in fide, oboedientia, caritate, patientia, imprimis
30 autem
in divina voluntate exquirenda et obsequenda.
51.
[DE CULTU BEATAE VIRGINIS IN ECCLESIA]
[De
natura et fundamento cultus]. Maria, qua post Filium maior
non
est, utpote Dei Mater, quae mysteriis Christi non adfuit tantum,
sed
interfuit, speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab
antiquissimis
temporibus Beata Virgo sub titulo «Deiparae» colitur
35 sub
cuius praesidium fideles in cunctis periculis suis deprecantes con-
fugiunt.
Inde praesertim ab Ephesina Synodo cultus populi Dei erga
[57]
Mariam mirabiliter crebruit in veneratione et dilectione,
in invocatione
(pag. 63)
et
imitatione, secundum ipsius verba prophetica: «Beatam me dicent
omnes
generationes, quia fecit mihi magna qui potens est» (Lc. 1, 48).
Qui
quidem cultus, prout in Ecclesia semper exstitit, singularis omnino
quanquam
est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo in-
5 carnato
aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum
favet.
Variae enim formae pietatis erga Dei Genitricem, quas Ecclesia
intra
limites sanae et orthodoxae doctrinae, pro temporum et locorum
conditionibus
et pro indole ingenioque fidelium approbavit, id efficiunt
ut,
dum Mater honoratur, Filius, propter quem omnia (1 Cor. 3, 23;
10 Col.
1, 15-16; Hebr. 2, 10) et in quo aeterno Patri complacuit omnem
plenitudinem
inhabitare (Col. 1, 19), rite noscatur, ametur, glorificetur,
Eiusque
mandata serventur. Et per Christum, qui «via et veritas et
vita»
est (Io. 14, 6), homines ad Dei Patris cognitionem supremamque
adorationem
perducuntur.
15 [De
spiritu praedicationis et cultus]. Hanc catholicam doctrinam
Sacrosancta
Synodus consulto docet, simulque omnes Ecclesiae filios
admonet
ut praxes et exercitia pietatis erga Mariam seeculorum cursu
a Magisterio
commendata magni faciant et ea quae anteactis temporibus
de
cultu imaginum Christi, Beatae Virginis et Sanctorum decreta fuere
20 religiose
servent. Theologos autem verbique divini praecones enixe ex-
hortatur,
ut ab omni falsa superlatione, quemadmodum et a nimia
mentis
angustia, in singulari Deiparae dignitate consideranda sedulo
abstineant.
Studium Sacrae Scripturae, Sanctorum Patrum Ecclesiaeque
Doctorum
sub ductu Magisterii excolentes, recte illustrent munera et
25 privilegia
Beatae Virginis, quae semper Christum spectant, totius veri-
tatis,
sanctitatis et pietatis originem. In proponenda veritate talia adhi-
beant
verba, quae Beatam Virginem nullatenus Filio suo aequalem, Ei
tamen,
Deo sic volente, Filio suo inter omnes Sanctos simillimam praedi-
cent.
Meminerint porro fideles veram devotionem neque in quodam mo-
30 menti
affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera
fide
procedere, qua ad Dei Genitricis excellentiam agnoscendam addu-
cimur,
et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum
imitationem
excitamur.
52.
[DE BEATA VIRGINE ET UNITATE]
Sacrosanctae
huic Generali Synodo magnum affert gaudium et so-
35 latium,
etiam inter fratres separatos non deesse, qui Matri Domini ac
Salvatoris
debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales, qui
[58]
ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto
animo
(pag. 64)
concurrunt.
Pie quidem credendum est Ipsam, quae in Calvariae loco
fideles
habuit materno suo cordi commendatos, cunctos homines dili-
gere
ac fovere, ut fructibus redemptionis abundantius utantur, illosque
praecipue
qui nomen Christi invocant, ut tandem in unum gregem
5 sub
uno Pastore conveniant. Quamobrem universi christifideles suppli-
cationes
instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut
Ipsa,
quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in
omnium
Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec
cunctae
familiae populorum, sive christiano nomine decorantur, sive
10 Salvatorem
suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Po-
pulum
Dei feliciter congregentur.
53.
[MARIA SIGNUM CERTAE SPEI
ET SOLATII PEREGRINANTI POPULO DEI]
Interim
autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima
iam
glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consum-
mandae,
ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini (cf. 2 Pt.
15 3,
10), tanquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei
praelucet.
Virgo
igitur fidelis, intercessione sua apud Filium, augeat in nobis
fidem
et spem futurorum bonorum exemploque suo nos erigat ad cae-
lestia
desideria, quippe qui «non habemus hic manentem civitatem, sed
20 futuram
inquirimus» (Hebr. 13, 14). Virgo potens, quae «serpentis
caput
virgineo pede contrivit», obtineat nobis fortitudinem in bello con-
tra
antiquum serpentem. Virgo prudens, quae Domini in carnem adven-
tus
fuit testis et ministra, impetret nobis in huius mundi tenebris vigi-
lantiam,
dum adventum Christi exspectamus gloriosum. Virgo clemens,
25 quae
humilitatis servitio et caritatis communione Ecclesiae praeivit eique
semper
praefulget, suppliciter efflagitet ut nos post Ipsam ardorem apo-
stolicum
pro gloria Filii sui et mundi vita incunctanter expleamus, donec
Ecclesia,
quae in umbra et tribulatione longe peregrinatur a Domino,
demum
ad nuptias Dei et Agni in luce et gaudio perveniat.
|